Martis die 25 mensis Junii 2024

SOCIALIA

 

NUPTIAE PRAEMATURAE

In Uganda intermissae sunt...

Administra Ugandae generis politicae praeposita Pax Mutuuzo intermisit et abolevit matrimonium puellae novem annorum in regione Sembabule  mediae partis rei publicae. Quod nuntiavit diurnariis, referens superioribus mensibus se ipsam septem matrimonia abrogavisse cum sponsae minore aetate essent vel puellulae. Rem tamen saepe accidere: multas cogi a parentibus ut nubant pro pecude. Administram  monitam se contulisse domum ubi nuptiae celebrandae essent: illic interrupto officio, vigiles publicos mandavisse ut rei non legitimae incumberet.

 Nam lex Ugandensis vetat ut puellae minoris aetatis nuptum dentur, immo Constitutio rei publicae  liberum consensum feminae virique ad matrimonium decernit.  Etiam contra leges nationes sunt in orbe ubi inopia et submissio feminarum praevalent nec vis contra eas  cessat. Breviter sumptum ab actis diurnis “Avvenire”

 

Scripsit Lydia Ariminensis - 30/11/2022 09h28


DE GREGE MUSICO COREANO QUI E NULLA COREANA CONSTAT
IAMNE INDIA HABITATORUM NUMERO SINAS PRAETERIIT?
DE LEGE FRANCOGALLICA PENSIONUM
CAMBOSIA QUINQUE ET VIGINTI ANNIS POST POLPOTI MORTEM
CERTAMEN SERVORUM LABORE PARATUM IAM FINEM HABUIT