TRIGINTA ANNI A GENOCIDIO RUANDIENSI FINITO TRANSIERUNT
De infando Africo
Medio mense Iulio (vel Quintili) anni millesimi nongentesimi nonagesimi quarti in magnae Africae zona inter circulos tropicos sita, non longe vero a lacu qui Victoriae reginae nomen fert necnon a fluminis Nili origine, gentis Tutsiensis genocidium, quod a permultis gentis Hutuensis hominibus a die septimo Aprilis commissum erat, finitum est. Pridie enim eius diei vesperi vehiculum aerium quo Ruandiae praeses Iuvenalis Habyarimana, vir Hutuensis, et praeses finitimae Burundiae, item Hutuensis genere, una vehebantur duobus missilibus ictum ad solum decidit cum in eo esset ut brevi terram in aeriportu Kigaliensi –uti putabatur– tangeret. Nemo ex duodecim viris qui in aeroplano praesidali erant calamitati supervixit. Vehiculi aerii ruinae accusati sane sunt duces Tutsienses, sed etiam Hutuensium proceres, quasi praetextum ad caedem perpetrandam sibi comparare voluissent. Nondum vero scitur quis missilia illa iecerit. Ubi primum rei nuntius divulgatus est, effrenata hominum Tutsiensium internecio est incohata, necnon Hutuensium moderatiorum, seu huiusmodi insaniae participes fieri nollent seu Tutsienses protegerent. Illis centum occidionis diebus plus quam octies (sunt qui dicant novies, immo decies) centena hominum milia infantibus haud exceptis trucidata sunt, saepe eis amplis cultris qui vulgo machetes appellantur et ad arbores caedendas adhibentur, sed etiam hastis et clavis, rarius sclopetationibus aut incendiis; maritus uxorem percussit, vicinus vicinum, ducenta saltem milia (fortassis quater quinquiesve centena milia) stuprorum mulieribus puellisque illata sunt. Exstant qui plus quam tres menses in silvis latuerint, in ecclesiis et sacellis, in parvis cellis aut latrinis; exstant et multi qui vitam suam strage circum facta se mortuos esse simulando servaverint.
Post Hebraeorum genocidium a Socialistis Germaniae Nationalibus patratum, maximum hoc mortuorum numero praeter magnam caedem Cambosiensem sub Polpoto factam usque ad hos dies fuit, maximum certe post hominum memoriam quoad occisorum cotidianum numerum. A summis ducibus Hutuensibus post Habyarimana mortuum Ruandiam regentibus inceptum altumque est; ad cur et quomodo tamen finitum sit explanandum plura verba requiruntur. Militia fuit quaedam ‘patriotica Ruandiensis’ nuncupata quae Paulo Kagame imperatore genocidas devincendo et Ruandiae territorium occupando caedi finem imposuit. Die XIX mensis Iulii plena victoria prope reportata Paulus Kagame, qui vir Tutsiensis est, Ruandiensium praeses vicarius declaratus est simulque minister publicae defensioni praepositus, cum praeses vir Hutuensis nomine Pastor Bizimungu fieret qui praesidis Iuvenalis aliquot ante annis ob fratris mortem inimicus factus erat. Genocidarum ductores finitimam Zairiam fugientes petiverunt. Sola extrema Ruandiae pars ad occidentem spectans, quae per Nationum Unitarum mandatum assignata erat iurisdictioni temporariae cohortium militarium e Francogallia potissimum oriundarum, usque ad alteram Augusti (vel Sextilis) mensis dimidiam partem a Pauli Kagame armatis capta non est, cum milites exteri nondum illinc discessissent. Iudicia de crimine genocidii propter systematis iudiciarii collapsionem post nimis multos menses in Ruandia coeperunt carceresque subitarii mox stipati sunt. Multae insequentibus annis incusationes in milites quoque peregrinos sunt motae, quod, si non genocidii participes, id saltem toleravissent, necnon communitatis internationalis –ut dicunt– segnities est culpata.
Tutsienses civitatis Ruandiensis sat parva portio erant et sunt, cum decem aut quindecim populi centesimas partes compleant. Per saeculorum decursum, inde quidem a temporibus Regni Ruandiensis, quod dicitur saeculo quinto decimo proximas terras in potestatem suam redegisse, Tutsienses, plerumque pastores, in Hutuenses agricolas dominati sunt, multo ante quam territorium Ruandiense pars fieret Africae Orientalis Germanicae (quod factum est saeculo undevicesimo exeunte) et, post prius bellum pancosmium, colonia Belgica. Certe Tutsienses, si de excidii magnitudine cogitemus, non male e genocidio evaserunt. Oportuit tamen ut copiae adversae potiores ac melius armatae cruentam barbariem compescerent et legis vim restaurarent. Non est autem mirandum quod Pauli Kagame viri in genocidio reprimendo non pauca hominum milia interfecerint, quam rem ipsi, illius Front patriotique rwandais de quo modo dixi scilicet pugnatores, eodem Paulo duce saepe negaverunt. Paulus Kagame est hodie, multos vero iam annos, Ruandiensium praeses satisque bene de eo existimant moderatores Occidentales, quamquam non desunt accusationes de iurum humanorum violationibus. Ex qua re patet quod, etsi quarta fere tantum Tutsiensium Ruandiensium pars magnae occidioni superfuit, non desierunt Tutsienses magnum in societate Ruandiensi pondus habere. Multi profugi qui genocidii tempore in finitimas civitates et ultra eas fugerant in patriam reversi sunt; haud pauci tamen peregre manserunt, etiam in plagis Europaeis, Americanis, Asiaticis... Multi profugi Tutsienses in Ruandiam redierunt qui iam antea in aliis regionibus Africis precarie vivebant (nonnulla horum milia monarchia Ruandiensi anno millesimo nongentesimo sexagesimo uno eversa e patria effugerant).
Magistratus nunc Ruandienses, cum reconciliationi sit adhuc opera danda, aiunt horam iam advenisse ut plures peregrinatores voluptarii in Ruandiam se conferant, quae omnia invitamenta naturalia etiamnunc conservat dum, in maxima saltem urbe sua capiteque Kigali, edito et amoeno loco sita, innumera modernaque a genocidii tempore incrementa in altis aedificiis, amplis ac bene stratis viis, emporiis aliusque generis structuris exhibet. Praeses Kagame cunctas inter stirpes distinctiones in Ruandia sua abolevit ut omnes cives in terra oeconomice progressa non nisi Ruandienses fierent neque in documentis personalibus iam á¼”θνους vel gentis mentionem haberent. Utinam numquam posthac –sicut ille futurum esse sentit– civilia bella in ea pulchra terra fiant!
Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 18/07/2024 06h48
PAPA IN MONGOLIA
DE ARMIS NUCLEARIBUS
DE COMITIORUM PHILIPPINORUM COLORIBUS DEQUE NOVO DUCE
Capite damnatus
“LEGITE, DUM LUCEM HABETIS” SIVE DE PROCELLA BISAIENSI