Mercurii die 14 mensis Augusti 2024

NUNTII

INCENDIUM AMERICANUM

Nuntius Californiensis

Incendiorum decem et centum nunc in Civitatibus Coniunctis eveniunt atque illorum maximum, «Park fire» nominatum, provinciae Californiensis partem borealem a Mercurii die summopere afficit. Cum enim siphonariorum milia duo quingentique flammas continere conati sint, solii quadratorum chilometrorum centena quattuordecim ignis adhuc vorare potuit, unde Gavinus Newsom praefectus periculi statum ante duos dies publicavit. Neque vero adversa sorte elementorumve vi sed dolo incendium inceptum videtur, unde vir annos XLII, qui autoraedam ad Alligatorium Foramen (Anglice «Alligator Hole») ignitam reliquit, conprehensus est.

Scripsit Andreas Novocomensis - 28/07/2024 16h10


MAXIMA CONTENTIO IN MEDIO ORIENTI
DE IOSEPHO BIDEN
PETITIO IN DONALDUM
EXITUS FRANCOGALLICUS
SCHISMATIS REUS
IULIANUS ASSANGE LIBER EST
IOSEPH BIDEN ET DONALDUS TRUMP INTER SE VULGO DISPUTABUNT
NUNTIUS RUSSICUS
QUATTUOR OBSIDES ISRAELIANI LIBERI SUNT
DONALDUS CONVICTUS