Solis die 3 mensis Novembris 2024

NUNTII

DE IOSEPHO BIDEN

De petitione consulari

Postquam die quarto ante Kalendas Iulias Iosephus Biden praeses atque Donaldus Trump pristinus praeses Boreoamericanus inter se disputavissent, Iosephus ille Biden, qui perdidisse videtur, reprehensionibus exprobriisque innumeris affectus est. Post vero in Donaldum Trump impetum ipsiusque Iosephi morbum coronarium recenter, Civitatum Coniunctarum consul demum per litteras petitioni consulari contra pristinum praesidem nuper se renuntiare atque Kamalae Harris propraesidis petitioni se omnino favere publicavit, quae praesidis subsidium libenter accepit.

Scripsit Andreas Novocomensis - 21/07/2024 21h06


DE IMMANI ALLUVIE HISPANICA
DE PETITIONE ANCYRANA
NUNTIUS BOREOAMERICANUS
MOLDAVI DE VIA EUROPENSI CAPESSENDA DELIBERABUNT
CAEDES INDICA
PERIIT RECTOR
PACTUM INTER NATIONES
DE BELLO ORIENTALI
INUNDATIONES EUROPAEAE
DE ITINERE PAPAE IN INDONESIAM