Veneris die 26 mensis Julii 2024

NUNTII

IANITORIS CONSILIUM

De Michael Maignan

Sero cum certatio pedifollica, qua manus Medionalensis 'Milan' cum Utinensi Pediludio concertabatur, haberetur, Utinensis manus admiratores Mediolanensis cohortis ostiarium Africanum Michael Maignan "simiam" (Anglice "monkey", ut caperetur contumelia) diu conpellare ausi sunt, quam ob rem, nonnullo spatio interposito iniuriisque diutius perdurantibus, ipse Maignan, quem cohortis socii Mediolanensis prompte secuti sunt, certamen relinquere statuit. Postquam vero voces iniurias clamantes constitissent, certatio pedilusoria renovata est Mediolanensisque cohors III-II exitu vicit. Ianitoris illius responsum contra odium ethnicum multis publice adprobatum est, atque in obtrectatores inquisitio iam incepta est.

Scripsit Andreas Novocomensis - 21/01/2024 16h01


DE IOSEPHO BIDEN
PETITIO IN DONALDUM
EXITUS FRANCOGALLICUS
SCHISMATIS REUS
IULIANUS ASSANGE LIBER EST
IOSEPH BIDEN ET DONALDUS TRUMP INTER SE VULGO DISPUTABUNT
NUNTIUS RUSSICUS
QUATTUOR OBSIDES ISRAELIANI LIBERI SUNT
DONALDUS CONVICTUS
DE PALAESTINA