Martis die 25 mensis Junii 2024

NUNTII

ROGATIO SINENSIS

Catalogus de pace

Ante annum hoc die Russica aggressio in fines Ucrainos incepta est. Cum Sina ab initio belli obscura ambiguitate Russicisque male celato favore acta esset, per externorum ministrum Wang Yi, qui duodecim rogationum indicem Moscovae exposuit, quasi pacificator hoc mane praelocuta est. Cum primum in catalogo de pacis adeptione omnimoda praedicatur, tum de armorum nuclearium Russicis semper carissimorum aspernamento necnon de multationum occidentalium mitigatione multopere exoptatur; denique de frumentationibus per Pontum Euxinum, de post bellum reparatione deque ideologico belli usu nonnulla proferuntur. Qui attamen catalogus et a Ioanne Stoltenberg Foederis Atlantici (OTAN) rectore et a Iosepho Borrell ministro externorum Europaeo diffidentissime accipitur.

Scripsit Andreas Novocomensis - 24/02/2023 19h57


IOSEPH BIDEN ET DONALDUS TRUMP INTER SE VULGO DISPUTABUNT
NUNTIUS RUSSICUS
QUATTUOR OBSIDES ISRAELIANI LIBERI SUNT
DONALDUS CONVICTUS
DE PALAESTINA
PRAESES PERSARUM RAISI PERIIT
IUBILAEUM ANNI MMXXV IAM SOLLEMNITER INDICTUM EST
CESSATIO ARGENTINA
NOVA AB UCRAINA
TEMPESTAS TANZANIENSIS