Martis die 16 mensis Julii 2024

Narrationes variae Dominici Caveosani

seu fabulae Latinae hodiernae
a scriptoribus Ephemeridis creatae



Naturae pulchritudinem contemplor

Maxima laetitia afficior cum illius temporis memoriam repeto, quo autocurru “omnibus” usa scholam petebam. Matris meae autoraeda uti non malebam, quod minus rerum natura inspici poterat; ex “omnibus” fenestra autem, in alto posita, mihi videbar omnia inspicere.

“Itineris initio natura paene somno solvitur, rura placida, in nudis ramis rotundae avium formae observantur. Agri nudi tristesque sunt, germina passim virentia prima luce fulgent; nonnullae arbores anxie paucas reliquas frondes servare conantur, vento excussas. Rura oculis meis percurro, quae statim elabuntur.

Coelum autem immotum. Rusticae casae in nudis collibus tristes et desertae apparent:iam avibus nocturnes, vulpibus, felibus et serpentibus hospitium praebent, annis praeteritis agricolae familiae vocibus resonabant. In olivetis e ramis rotundi fructus operariorum manibus decerpuntur, qui praetiosum oleum praebebunt. Nudae vinae frondibus elapsis tristae videntur. Mediterraneum fruticetum, rubris bacis praeditum, viae margines ornant. Muri, lapidibus exstructi, ficos protegunt.

Tempore transeunte, natura omnino solvitur, aer pungit, nonnullae candidae nubes coelum lente percurrunt. Autocurrus fragore excussa avium agmina incomposite evolant. Quaedam avis rapax alis panditis minax alto in coelo apparet, picorum strepentium et corvorum maligne occinentium vocibus perturbata. Solis radiis e collibus apparentis roris guttae splendide lucent quasi vitrea fragmenta. Iam omnia sol aureis radiis obruit. Tam miro et magnifico spectaculo, quod cotidie mutatur, rapta silentium servo, nec aliorum discipulorum vocibus perturbor; autocurrus prudenter viam percurrit. Discipulorum voces et autocurrus fragor miscentur, naturae pulchritudinem autem contemplor.”

Scripsit Dominicus Caveosanus


Arborem servavimus!
Cinematographica spectacula temporis acti ... valete!
De primae nubis origine
Naturam in melius mutemus!
Sarcophagus ligneus in autoraeda Venetiae itinera pererrat