Martis die 16 mensis Julii 2024

Narrationes variae

seu fabulae Latinae hodiernae
a scriptoribus Ephemeridis creatae


POMUM DISCORDIAE

POMUM DISCORDIAE

Di Lucia Mattera

 

 

Tres genioli, olim, poma carptum iverunt.

Duo ex illis in arborem ascenderunt, tertius sub arbore mansit, ramos hasta lignea quatiens.

Repente magnum pulcherrimum pomum decidit in eius caput.

" Meum est –ille statim dixit- quoniam in caput meum decidit " .

Alii, autem, dissentiebant.

‹‹Mihi uni est pomum, dico ; quod vobiscum non divisurus sum" .

Tunc pinguis vermiculus silenter ad pomum accedebat.

"Minime –alius geniolus dixit- Egomet primus in arbore id videram ".

Interea vermiculus in pomum iniverat.

Tertius geniolus non tacuit.

" Pomum mihi contigit, qui arborem istam delegerim ".

Tres geniali coeperunt inter se contendere, deinde statuerunt aeque pomum dividi.

Sed hoc facile non erat!

Consilio diu habito, tres geniali spartitionem coeperunt.

Sed inopinata res illis imminebat…

" Agedum, hercle! Interloquamini, si vultis! Tamen sinite me placide edere! ".

 

 

Scripsit Lucia Mattera


PROELIUM SILVAE ARSIAE
FABULA DE IUVENTUTE
Fabula Pirinpinpini et strigae
Peraequatio Comitialis