Veneris die 19 mensis Julii 2024

Narrationes variae Dominici Caveosani

seu fabulae Latinae hodiernae
a scriptoribus Ephemeridis creatae



ARBOREM SERVAVIMUS!

Arborem servavimus!

In cuiusdam urbis vico parvus hortus est, ubi nonnulli amici varios flores conserunt. Alta est inter flores pinus, aetate provecta, fortasse sola, quae aedificationibus obstat. Adulescentuli magnopere eam amant atque protegunt; cotidie, post meridiem, huc conveniunt et sub pini umbra de suis rebus colloquuntur et ludunt.

Angelus: (frigore rigens) Frigus est! Venire dubitavi.

Sophia: Frigido aut caliente die, sempre nobis huc veniendum est, hodie praesertim.

Bruna: Nemo abest, ut videtur.

Katia: Circum arbore nostra assidamus, amici! De Natalibus Festis disserere nobis opus est. Quid agamus? Vicissim sententias exponamus!

 

Omnes tacent, Paulo post …

 

Francisca: Arborem ornemus omnes! Unusquisque nostrum aliquid ornamenti afferat!

Angelus: Optima sententia! Una voce?

Omnes: Itaaaaaaa!

Katia: Amicus Marius abest …

Bruna: Aspice! Accurrit Marius.

Marius: (anhelans et secum ephemeridem ferens) Amici … hunc nuntium legite!

Sophia: (ephemeridem inspiciens) Quid lego! Urbis praefectus iussit arborem nostram recidi et in locum eius cellam telephonicam collocari.

Katia: Iocose dicisne? Iam plurimae cellae telephonicae in urbe sunt; cur constituerunt hancine pinum, quae ultima extat, recidere?

Sophia: Incredibile est. Tu ipse nuntium lege!

Katia: (nuntio lecto) Calamitas magna nobis procubuit!

Bruna: Quam multas horas coram pino egimus!

Marius: Omnia infeliciter evenerunt!

Katia: … attamen …

Omnes: attamen????

Katia: Aliquid animo concipio …

 

Katia consilium amicis exponit, qui una voce probant. Postero die urbis praefectus ad hortum appropinquat; eum sequitur lignator arborem resecturus.

 

Omnes: Vale, urbis praefecte!

Praefectus: Valete omnes! …Quare hic moramini?

Sophia: Nostrum munus est hanc arborem defendere.

Bruna: Hoc tantum volumus!

Praefectus: Plane dicite!

Francisca: Defendimus arborem nostram.

Angelus: Nobis telephonio non opus est! Innumerabiles cellae in urbe sunt; quare haec pinus, ultima huius urbis pinus, recidenda sit non intellegimus.

Katia: Recide, lignator! Hic manebimus; Nos quoque recidendi tibi erunt!

Lignator: Praefecte, quid agam?

Praefectus: Recide! Hos metu impulsos sine dubio fugere videbis!

 

Adulescentuli loco non moventur. Lignator consistit.

 

Angelus: Deficisne animo, lignator?

Praefectus: (iratus) Iocose certe dixistis et egistis. Iam satis est!

Marius: (gravis) Extra iocum diximus, Praefecte!

Praefectus: Huius vici cives epistulam mihi miserunt, qua petiverunt ut cella telephonica hic collocaretur; sine dubio eis hac cella opus est!

Francisca: Tam multae cellae sunt! Arborem contra servare volumus!

Sophia: Die Natali adveniente, arborem ornabimus, quae suaviter olet. Cella telephonica ornari potestne?

Praefectus: Vos vicisse sentio. Arborem vestram ornate, adulescentuli! Vos naturam diligere comprehendo magis quam ego diligo.

Omnes: Gratias tibi agimus, Praefecte!

Praefectus: Valete vos omnes! Faustum Diem Natalem vobis opto.

 

Postero die Praefectus dona adulescentibus misit, quorum auxilio comprehenderat arborem pluris esse quam cellam telephonicam.

Scripsit Dominicus Caveosanus


Naturae pulchritudinem contemplor
Cinematographica spectacula temporis acti ... valete!
De primae nubis origine
Naturam in melius mutemus!
Sarcophagus ligneus in autoraeda Venetiae itinera pererrat