Martis die 16 mensis Julii 2024

Narrationes variae

seu fabulae Latinae hodiernae
a scriptoribus Ephemeridis creatae


Fabula Pirinpinpini et strigae

Fuit olim rustico quodam in viculo striga senecta cum filia vetusta vivens in casa. Circa istud genus habitaculi pomarium erat delicatis fructubus grave: malis, piris et ceteris.

Pueri, qui vicinum incolebant, summa cupidine hæc poma aspiciebant, sed sibi inconscii non erant se umquam illa non esse esuros. Quorum parentes eos hoc monuisse vel simili modo tradunt: “Cavete voluptates! Nolite in hortum ingredi strigæ, quæ si vos illic deprehendit, haud dubium est quin illius beluæ futuri sitis cena. Nostris aures præbete monitis!”

Quodam autem die ex admodum petulantium impavidorumque agmine pusio quidam, cui nomen erat Pirinpinpinus, splendidi facinoris agendi cupidus, parvum casam cingentem trasiluit murum magæque hortum introiit; postea arborem adrepsit ac voraciter coepit poma edere. O quantam in illis residere suavitatem!

Summo gaudio fruebatur audax puer tantis deliciis, cum subito striga, Pirinpinpino animadvorso, supervenit et sub illa constitit arbore super qua fructuum fiebat furtum. Parvo latroni sic locuta est: “Pirinpinpine, quæso, aliquos maturos deice mihi fructus! Senectast ætas mea et arborem in quo tu es crura mea conscendere non possunt.”

Ille respondit procax: “ Heus, hoc quidem fecissem, striga, si mater mea mentem insanam una cum vita dedisset! Prava es ac scio te me vivum edere tuo concupiscere in corde.”

Quibus auditis, striga “Falsum” inquit “noli dicere, quia mendax atque vanum nomen habere sapio apud credulum vulgum. Forma speciosa non est mihi et fortasse ulla comitas, sed numquam puerulum devoravi et is animus meus est ut nulla via false posset doloseque innocenti loqui puero. Age, nunc sine ullo metu jacta fructus!”.

Fallacia maxumeque suasoria pravæ senectæ verba Pirinpinpino lacrimas movere: nam elegit se jacturum esse illos sed - quod valde dolendum est - dum hoc facit, lapsus est.

Striga autem, quæ paulo ante sua canitie languedineque questa erat, quid egit? Pristinas rursus invenit vires: aperuit culleum et miser Pirinpinpinus illuc cecidit. Quo facto, tanta celeritate quantam vix verbis queo dicere, id forti nodo adligavit et paravit cum eo ad domum redire.

Pirinpinpinus quidem gravis erat. Quam ob rem senex mulier (si illam hoc nobili modo appellare et humano licet) exclamavit: ”Mehercle! Nunc filiam meam advocabo ut aliquid ferat auxilii.”

Interea Pirinpinpinus, scalpro, quod vestitus habebat in sinu, usus potuit telam secare cullei; ex quo exiit et, cum quæpiam saxa de terra sustulisset, iis idem culleum implevit: mox deinde hoc iterum ligavit seque post luculum occultavit.

Dum hæc geruntur, striga et filia supervenere, quæ culleum, in quo Pirinpinpinum esse credebant, maxumo cum labore sineque mora, ad cenam suam parandam, in illam intulere culinam in qua multi juvenes divoraverantur.

Jam erat ad ignem magna olla fervidæ plena aquæ. Filiæ anus dixit : “Age, mihi opitulare! Vesanus puer nobis erit splendida præda vel cena, si mavis.” Aperuere culleum at, inenarrabili duabus strigis admiratione, pro Pirinpinpino tantum saxa cecidere silicesque, qui effecere ut aqua in illas exsiliret; quæ ustæ inhumanos ululatus execrationesque ore dedere et hoc horribili modo periere.

Pirinpinpinus autem victor egressus est ab illa molestissuma casa universosque comites suos in contionem advocavit: ”Adeste! Adeste, o felices amicos! Aliquando mortæ sunt maleficæ strigæ! Nunc liberi sumus et vitam agemus beatam. His possumus frui pomis quibus nos ingurgitabimus hujusque amplissumæ cenæ sempiternam servabimus memoriam!”.

Itaque ad finem adducitur fabula, quæ, multa brevitate sed summo studio in Latinum vorsa de vulgari Italico sermone (illa voce enim primum ab avia paterna mihi enarrata est), docet mortales, præsertim inconsultos pueros, bonis ac sapientibus consiliis parentum esse parendum ut maxuma vitent pericula.

TERMINAT HORA DIEM, TERMINAT SCRIPTOR OPVS.

Scripsit Franciscus Teutonicus


PROELIUM SILVAE ARSIAE
POMUM DISCORDIAE
FABULA DE IUVENTUTE
Peraequatio Comitialis