Veneris die 19 mensis Julii 2024

Narrationes variae Dominici Caveosani

seu fabulae Latinae hodiernae
a scriptoribus Ephemeridis creatae



Cinematographica spectacula temporis acti ... valete!

Quis, nisi Josephus Tornator (cuius omnes sine dubio magni fecerunt  "Novum Cinematographium Paradisus") narrare possit variam vitam quae his in locis agebatur?

Enarrare conabor aliquid simile quod in nostris parvis urbibus eveniebat memoriam repetens. Spectacula in spectaculis, spectatores actores fiebant ; varii erant animi motus : gaudium, fletus vix retentus, risus sine modo strepens…

Erat qui, labore in agris et itinere fessus, tenebrarum auxilio in cinematographio a Morphaeo excipiebatur, aliquando aliquo sonitu excitabatur sed, paulo post, vultu sereno tranquille ad somnum redibat.

Maxima excitatione afficiebantur adulescentes cum nuda partim feminarum corpora apparebant: immotis oculis alii alios cubito tangebant.

In parvarum urbium cinamatographiis aliquando (paulum!) impudica spectacula agebantur: saltatrices crura agitantes spectatorum (senum et adulescentium) oculos alliciebant ; spectaculo confecto feminae media nocte in hospitium se recipiebant, spectatoribus sequentibus, qui per fenestrarum fissuras corporum formas inspicere sperabant.

Fuit etiam caecus qui olim huius generis spectaculo adfuit ; spectator quidam, prope eum cum transisset, haec verba per iocum dixit : "Cur me non salutavisti ? ". Caecus contra : "Veniam peto – inquit – non te aspexi ! ". Risus abundavit.

Aestatis tempore cinematographica spectacula in loco aperto eveniebant.

Hoc enarrare necesse est.

Agricola cum filiolo constituit (quod rarissime faciebat) in cinematographium se conferre sed, labore fractus, dormitare coepit. Iuvenis quidam, cum e balneo redisset, dissimulans maxime pluere, anxium se fingens haec verba clamavit: “Nos miseros! Quomodo domos petemus nos, qui incaute sine umbrellis hic sumus ? �. Hae verba e somno agricolam excitaverunt, sed non omnino, quia parum compos sui non animadvertit minime pluere. Iocose ille iuvenis locutus erat, agricola dormiente aspecto. Qui exsecrari coepit : � Me infelicem, qui huc venire constitui ! �. Filiolus sereno vultu dormitabat. Iuvenis eiusque sodales summissa voce ridebant.

Erat qui secum ferebat pastillum, qui caricas, qui … ventre crepitabat, qui tabaci fistulam fumantem sugebat (quam salubriter!). Potiones quoque consumebantur, vitreis ampullis detectae, quae humi dimittebantur ut per declive pavimentum molesto cum sonitu volutarent.

Cum pluebat, necesse erat spectatores cinematographium petere umbellis praeditos. Strepitum ioce efficiebant umbellis pavimentum pulsantes : quidam pulsare incipiebat, alii sequebantur : "symphonia" inusitatis instrumentis locum complebat. Tenebrae omnia operiebant.

Tesserarum venditor, minime doctus aliquando de cinematographico spectaculo, spectatores valde errans certiores faciebat. « Navis aerata Potiomkin » (italice « La corazzata Potiomkin ») ?  Optima res ! De bello agitur !». His verbis spectatorum animos alliciebat. Spectator quidam, cum voces non audiret ( pellicula, de qua supra diximus, sonitibus carebat) reclamare magno cum strepitu coepit et sellas ligneas pulsans. Qui pelliculae curam habebat, claudicans, iratus et baculum extollens, insolenti spectatori haec verba dixit : « Desiste, cinaede ! Pelliculae sonitum attollere conatus sum, sed frustra ! Pelliculae vitium est ! ». Ignorabat is quoque pelliculam sonitibus carere.

Nemo est qui ignoret quod Fantotius de hac pellicula magna cum voce enuntiavit ad praefectum conversus :"Navis aerata Potiomkin … defecatio maxima est ! ".

Cinematographica spectacula temporis acti … valete atque valete !

Scripsit Dominicus Caveosanus


Naturae pulchritudinem contemplor
Arborem servavimus!
De primae nubis origine
Naturam in melius mutemus!
Sarcophagus ligneus in autoraeda Venetiae itinera pererrat