Martis die 16 mensis Julii 2024

FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR

Narratio a Lydia Ariminense
coeditrix Ephemeridis


PARS PRIMA: De adulterio

Miser scriba sum qui operam dat apud ditissimum mercatorem cui lata praedia sunt; iam timeo ne fortuna meum exitium statuerit; tamen, in maximo vitae discrimine, memorias scripturus sum ut summam sollicitudinem, quae animo impendet, paululum leniam. Dominus nuper a me petiit ut sibi auxiliarer ad deprehendam in manifesto adulterio uxorem, sed firme recusavi, fictis causis adductis: sine intermissione in tablino operi rationem reddendi me deditum esse nec dominam speculari posse; praeterea maximam reverentiam quae domino dominaeque servus deberet impedire quominus illud facerem. Omnibus familiaribus notum est dominam, viro absente, delectari servorum amplexu electis formosissimis et maxime iuvenibus. Quod dedecus vir non ignorat, tamen, usque ad hoc tempus, ob dotem collatam, conivit. Nunc ad secundas nuptias transire cupit, in animo habens se filiam socii negotiorum in matrimonium ducere; haec est causa quapropter paratus est ad mulierem eius culpa repudiandam, quod dotem reddere non vult. Ipse omnia mihi aperuit.

Cum omnia noverim ac quominus socius insidiarum fierem recusaverim, nonne credas me delatorem? Tacitus abiit. Cur non ei concessi auxilium quod petierat? Domina est nobilissimae et antiquissimae gentis: si speculator essem vel adulterii testis, iam perii; eius ultionem non effugerem. Certum habeo dominum quendam delatorem invenisse et Roma ad tempus cum amico ad villam rediturum; ipse hoc consilium dedi, quod testimonium civis Romani sine dubio melior est quam servi, quamquam eruditus.

Tamen res in peius mutata est: hodie dominus me edocuit se profectionem simulaturum esse, proximaque nocte cum quodam qui adulterio detecto adesset rediturum; qua re iussit me papyrum, atramentum et calamum parare ut scriberem in re testimonium perfidiae, quod patris foedifragae ostenderetur. Paulo post se imperare posse uxori, ex lege, ut sua curaret et clavem redderet.

Res secundae viro fuerunt, ut antea provisum erat; femina furens prima luce profecta est, servis comitantibus, secum nonnullas cistas ferens, postquam media nocte in cubiculo cum servo in manifesto adulterio deprehensa erat. Quis est qui possit a cruce me eripere? Dominus nolet quemquam suum dolum novisse. Magna voce in atrium intempesta nocte iniit, dictitans suum currum subversum esse, inclamavitque mulierem ut eum qui domum se reduxisset hospitem decore acciperet. Qua ficta causa ad cubiculum uxoris contendit: paulo post ego et amicus vocati sumus ut spectaculo turpi adessemus. Adulescens vinctus est nudus; dubium non est quin extremum supplicium passurus sit. Domina sub stragulis se abdidit, dum omnia scribo adiuncto testis nomine.

Iam ad extrema remedia perveni: unus ex infimis sum, sed aliter ac ceteri, scribere didici. Cum in cubiculum eruptionem exspectarem, consilium praeparaveram quod hodie peregi. Libertus amicus mihi est qui apud imperatoris administrationem in opere est: ecce quod effeci, ex sententia “mors tua vita mea”. Impudenter prodidi dominum et dominam, cum eos accusarem criminis maiestatis, nimirum falsis rebus denuntiatis: non multo antea illos in epulis quibus etiam Gaius Calpurnius Piso adesset, intemperiantiam et immanitatem imperatoris Neronis vituperavisse. Pisonis familia villam Baiis habuit, quae paulo abest, antequam coniuratio detecta esset, sed nemo eorum umquam huc venerunt. Pro certo habeo iudicium legitimum non commissum iri: nam imperator cum egregii cives coniuraverint, periculose se degere sentit, ut omittam quod ei magna pecunia opus est, cum sumptuosissimam villam apud Palatinum perficere cupiat.

Secreto litteras dedi pro magna mercede cuidam tabellario qui domini epistulas Romam afferre solet, ut etiam meam ad libertum redderet. Nonne praetoriani advenient antequam trucidatus sim vel lumen lucernae factus ad palum fixus?

Quintus dies transactus est a dominae discessu, quae Romam domum patris rediit. Etiam dominus suae domi in urbe est. Mihi mandavit ut novam pactionem nuptialem conscriberem, statuta dotis summa. Nisi altera uxor ei filios genuerit, ut priori accidit, ipsam repudiare poterit. Interea miser adulescens captus laqueis amatoriis a domina, iam ad lignum clavis fixus est. Misericordi animo antea occisus est, quia nemo audire eius eiulatus voluit.

Puto meam epistulam iam pervenisse quo missa erat. Ab amico petii ut emerer iussu imperatoris adiutor aerarii rationum. Utinam res bene eveniat! Ego quoque manumitti velim. Pro munere domino oblato peculium habui annuum, cui peperci ne asse quidem expenso, ut ita dicam; semper cibum potumque in culina domestica sumpsi et vestimenta cum calceis ab ero praebita sunt.

Hodie imperatoris nuntius advenit. Dominum et dominam comprehensi sunt; villa in publicum redacta est cum omnibus rebus, vivis et non vivis. Mox venum ibit; interea munus administrandi praedia non intermittam, quae possessori ablata sunt. Nunc quidem salvus evado. Quo usque? Servus quacumque causa capite damnatur, sed ne potentiores quidem periculis immunes sunt hoc tempore quo, defuncta antiqua re publica, unius arbitrium omnibus praestet.

Scripsit Lydia Ariminensis


FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR V
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR IV
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR III
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR II