Veneris die 19 mensis Julii 2024

Narrationes variae Dominici Caveosani

seu fabulae Latinae hodiernae
a scriptoribus Ephemeridis creatae



De primae nubis origine

De primae nubis origine

Mare et Sol olim inter se occurrerunt et

Sol: Mi care amice, orbem pererrans, tam multos vidi aquae penuria laborantes aut potius morientes.

Mare: Quare? Sine dubio nonnulla, etsi pauca, flumina in illorum regionibus adsunt.

Sol: Minime perspicax es! Si flumina aut lacus illic adessent, sine cura vitam agerent!

Mare: Putasne nos aliquo modo eos adiuvare posse?

Attente parumper rem consideraverunt et

Sol: Inveni! Aliquid creare possumus, quod aquam illis transferat.

Mare: Qui nos creavit, eum solum puto posse illis providere.

Sol: Utinam eos a morte liberare possimus!

Mare: Ne somnies, quaeso! Aliquid modo in mentem mihi venit. Age, Sol, in me unum omnia lumina tua confer!

Sol: Nolim autem, te comburere.

Repente mirum in modum Nebula parvas aquae guttas continens a Mari in coelum ascendere coepit. Guttae adamantes et pretiosae margaritae videbantur esse in coelo elucentes atque subridentes; quod spectaculum nemo antea viderat.

Sol et Mare (gaudio exsultantes): Bene, optime evenit!

Sol (ad Nubem conversus): Tibi Nubes nomen erit! Estne tibi gratum? Mihi nomen est Sol, huic Mare; illi, qui supra te est, Coelum caeruleum; Ventus semper assectabitur te per totam terram. Noctu in Coelo Lunam et Astra elucere videbit.

Nubes, stupore affecta, circum se omnia inspiciebat.

Sol: Trado tibi gentium nomina, quae fame et aquae penuria laborant; illis a te auxilium ferendum erit. Tuum, Nubes cara, grave munus erit. Proficiscere! Ventus tecum veniet

Nubes profecta supra regiones sitientes volitavit et pluvias attulit. Arcu celesti descendit a laeta moltitudine acclamata; Ventus autem paulo post Nubem e solo sursum extulit usque ad regionem Palestinam appellatam, quo ei indictum erat ut nivem afferret, id quod numquam fecerat. Toto die copiosam attulit nivem. Munere peracto, Nubes defatigata tandem quievit, Luna et Astris comitantibus. Postero die, cum se extulisset, per nivis plumas inspiciens, parvum tectum animadvertit, cui elucens Cometes imminebat; ad eam appropinquavit et

Nubes: Cometes care, paene hoc tugurium aduris. Peropportune huc veni ego qui ignem exstinguere possum.

Cometes: Quis umquam es? Sine dubio ignoras hoc in tugurio nuper totius mundi Servatorem natum esse.

Infantem horrentem inspiciens, Nubes nivis casui finem posuit. Paucos post dies apud Solem et Mare revertit, qui novam Nubem interea creaverant.

Sol et Mare (ad Nubem conversi): Munere bene peracto, apud Mare te revertere opus est. Nova Nubes in locum tuum succedet.

Nubes: Cometes, Vente, Sol, Mare, Coelum, valete vos omnes! Me abire oportet

Tristi animo Nubes amicos deseruit. Paulatim in parvam et canam nebulam mutata est, quae, Sole prope Mare collucens, spuma facta est.

Hanc fabulam, a cuiusdam scholae discipulis abhinc triginta fere annos scriptam et actam, latine transferens

Scripsit Dominicus Caveosanus


Naturae pulchritudinem contemplor
Arborem servavimus!
Cinematographica spectacula temporis acti ... valete!
Naturam in melius mutemus!
Sarcophagus ligneus in autoraeda Venetiae itinera pererrat