Lunae die 4 mensis Novembris 2024

FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR

Narratio a Lydia Ariminense
coeditrix Ephemeridis


PARS SECUNDA: Sub imperatore

Postquam villa domini naviculario Neapolitano veniit, commendante amico Rutulo, qui in opere est apud aerarium, emptus sum sub nomine imperatoris, ut munere ratiocinatoris fiscalis fungerer. Nunc me satis securum reputo, auctoritate Neronis defensum; dominus et domina in odium imperatoris ceciderunt; cum coniurationis Pisonianae crimine soluti essent, tamen magnam fortunarum partem perdiderunt et exulatum abire coacti sunt.

Incolumis evasi sed hic laborantes admodum infidi sunt: delatio constanter unicuique velut Damoclis gladius impendet. Ego operam do iuxta veterem servitutis comitem qui sibi manumissionem comparavit et peritissimus ratiocinator factus est. Munus quod ad me attinet ex hac re constat, impensam materiae computare emptae ut magnifica villa imperatoris aedificetur quae a Palatino ad collem Oppium pertinet; tam sumptuosa est ut vulgo “domus aurea” appelletur. Mihi mercatores subeundi sunt et minuenda pretia, minaci facie ut metum incutiam. Plerumque res bene evenit, quod plurima sunt mandata mercatoria iisque multitudinem mercium vendere prodest, etiamsi minore pretio.

Aedificatio celeriter fit, cum non longum intervallum transactum sit ab incendio quod urbem vastavit. Nero accusatus est quod iussisset ignem admoveri, ut magna spatia sibi essent ubi domum struendam curaret; verosimiliter senatores inimici eum falso crimine insimulaverunt: minime decere, ex suis sententiis, illum in spectaculis ut histrionem vel musicum ostentari; etiam plebis pars infensum animum in eum volvit.

Quapropter culpam contulit in quendam gregem plerumque generis Hebraeorum qui Christiani vocantur adorantque deum crucifixum quem resurrexisse ipsi credunt. Hoc ludibrium edidit fortuna, ut magna multitudo Christianorum crucifigeretur, quorum pars suspensi et usti sunt ut noctem illustrarent. Multi eorum positi in viis ante occisi sunt quam affixi essent, cum milites misericordia moverentur vel metuerent ne miserabiles voces molestiam bonis civibus afferrent.

Hoc mihi narravit serva quae mecum iacet et operis domesticis in mea parva habitatione incumbit. Ea cum grege Christiano consentit, qui humiles accipit et immortalitatem credentibus promittit; cum conveniunt panem edentes ac vinum bibentes reputant se corpus Christi consumere, cuius sacrificium pro fidelium salute post mortem semper renovetur. Fabula inventa ab insana mente videtur, sed ea particeps ritus fuit; sine difficultate admissa est, cum filia esset Hebraeorum qui Romam servi translati sunt post unam ex tot rebellionibus in Palaestina exortis. Ignoro cur mihi secreta aperuerit; nonne pavet ne se prodere possim? An fortasse putat a me nihil patefieri oportere, ne qua suspicio de me exoriatur ? Amicus Rutulus qui ad me hanc servam misit, novitne eius genus? Nonne vult quadam ratione in metum me inducere vel in obsequium? Sed quo modo genus omnium servorum inspici potest? Milia servorum Neroni sunt, ex quibus plurimi a remotis regionibus imperii advenerunt: nostra patria nullius momenti est, praesertim cum non omnes Hebraei Christiani sint.

Vices meae contubernalis dignae sunt quae narrentur; ornatrix Poppeae fuerat, sed olim acu caput dominae pupugit, sanguinis parvam iacturam efficiens; poena talionis affecta est, sed gravissime: acu palma confixa est, postea eodem ferro deturpata; demum venum data est in foro ac casura erat in sordidi lenonis manus, quia, quamquam vultu secto, ceterum forma venusta est. Tum Rutulus cui mandatum erat ut miseram venderet, motus misericordia lacrimisque , constituit eam emere et ducere in partem aedificii, sedis nostrae operae, ubi cum concubina vivit, iuxta meam parvam habitationem, non longe a “domo transitoria” Neronis quae ab incendio deleta est. Comes Rutuli valde suspiciosa est, sed is novam servam, ore caeso, amantis invidiam non excitaturam credebat; hoc non exstitit et consilium cepit ut mecum incoleret.

Nostrum est coniugium miserorum qui multum inter se differunt. Nunc eam vocant Syram, sed nata est a genere Hebraeo satis locupleti. Nihilo minus gratias suo Deo agit quod in lupanari non stat speratque se meae domi morituram esse. Possumus filios gignere, at postea venibunt: quinam maeror maior esset ? Memini cum complexu matris avulsus fui. Cum puer essem decem annorum iam in spe erat me domi mansurum esse ut domino operam navarem. Sed munus puero deerat. Tum me diviti mercatori vendiderunt, cuius scriba servulum litteras et computationem docuit. Saepe eam valde desidero; quot annos agit? Tunc florebat iuventute, sed adhucne vivit? Servis, si bene valent licet domi manere usque ad provectam aetatem; si in morbum incidunt non curantur ac mox obeunt. Villa ubi servit Nomenti est, non longe ab urbe. Quomodo eam conveniam? Nequeo sane ostium pulsare et facere ut agnoscar: expellerer fustis ictus. Mihi quaerendum quomodo huc vehar ut matri obviam fiam, dum se ad mercatum confert vel lavatum ad rivum itura est.

Scripsit Lydia Ariminensis


FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR V
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR IV
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR III
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR I