Veneris die 19 mensis Julii 2024

Narrationes variae Dominici Caveosani

seu fabulae Latinae hodiernae
a scriptoribus Ephemeridis creatae



SARCOPHAGUS LIGNEUS IN AUTORAEDA VENETIAE ITINERA PERERRAT

Estne in orbe populus qui mentis alacritate et inventionibus cum Italico certare possit? Minime, sine dubio. Historia, de qua narraturi sumus, incredibilis vobis lectoribus videbitur, nisi forte consideratis eam in Italia evenisse.

Abhinc multos annos homo quidam curriculum cyclomotoribus aptum aperiendum curavit, quod postea urbis praefectus, causa culta ex silvestribus faciendi, delevit. Utinam hoc non fecisset!

Miser homo cotidie male (ipsam mortem) praefecto precatus est. Precationes autem non feliciter eveniebant. Mater Domini illi in somnio venit (haec adfirmat) dixitque praefectum morti obiturum fuisse si, itinera in autoraeda cum ligneo sarcophago fecisset et mille ecclesias visitavisset. Hac re cotidie Venetiae itinera percurrit, singulas ecclesias visitat sperans Matrem Domini id facturam esse, quod is facere non audet. Epistulam, in qua votum continetur, saepe civibus cognoscendi cupidis monstrat. Primo cives singulari visu obstupuerunt; fuerunt qui, insolitam autoraedam transeuntem videntes, duos digitos instar cornuum ostenderint, fuerunt etiam qui testes tetigerint quasi adversam fortunam deprecari vellent. Diebus praetereuntibus spectaculum non insolitum factum est. Ubi terrarum, nisi in Italia, aliquid simile evenire potest?

Scripsit Dominicus Caveosanus


Naturae pulchritudinem contemplor
Arborem servavimus!
Cinematographica spectacula temporis acti ... valete!
De primae nubis origine
Naturam in melius mutemus!