Martis die 16 mensis Julii 2024

FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR

Narratio a Lydia Ariminense
coeditrix Ephemeridis


PARS TERTIA: De origine

Quomodo agam ut mihi liceat iter Nomentum facere? Satis liber in opere sum, sed ratio optionum et itinerum mihi reddenda est. Peropportune in oppidulo marmoris Euboici forum est: e Rutulo quaesii ut illuc adirem ad materiam inspiciendam et emendam quae domum Neronis ornet. Nomentum curru vectus sum administratione rei publicae commodato. Statim recordatio meae infantiae subit; lacrimans in recessum delitesco. Servitne mater etiam nunc in domo consularis Tiburii? Estne ille meus pater? Ignoro. Hoc novi, puerum decem annorum me venundatum esse; deinde meliore fortuna fruitus sum, cum quidam legere et ratiocinari me docuisset. Lintea fertne adhuc mater lavatum ad amnis petram? Ab auriga depositus sum ante tabernam vinariam, quam supra in tabulato superiore cubicula viatoribus locantur; per nonnullos dies hic morabor: etiam tabernae aliquorum artificum in viciniis explorandae sunt . Sed iam hoc tantum valde cupio, matrem complecti. Omnia speculaturus sum multo mane apud domum, cum in spe sim, fortasse inaniter, me eam conspecturam dum ad mercatum it vel ad lavandum, velut si viginti anni non transissent.

Sol in alto caelo refulget, aër vernus tepet. Iam diu exspecto, ubi via flectitur simulans me delectari dum aleatores intueor qui in thermopolio ludunt, sed limis oculis proximam domum aspicio. Servi facies non mihi est, barba accurate tonsa, tunica lanea magno pretio induta. Demum peto ut panis, oleae, caseus ac parum vini parentur. A porta a latere posita animadverto puellas exire quae plostellum agunt cum saccis; ad pistrinum propinquum haud dubie pergunt ut panem tollant; paulo post cum onusto vehiculo redeunt atque gratus odor panis in aëre effunditur. Interea porta frontis aperitur ut ex solito grex clientium domum ingrediatur; aleatores quoque exsurgunt , cum sportulis introeunt, ut sibi panis vel aliquid aliud dispensetur. Apud omnes laudes consularis filii propagabunt qui in urbe aedilitatem petit suffragiis tribuum ruris, nummis vel pane distributis, quod audivi a quodam potore in thermopolio. Iam despero de matre, cogitans eam obisse vel non exire posse.

Ecce, illam video exeuntem quae plostellum agit pannis onustum. Non fallor: ipsa est. Obliquam imaginem, gressum leviter claudentem agnosco. Pergit ad amnem qui medium oppidum interfluit, in locum idoneum ubi feminae pannos in aquas mergunt quatiuntque. Quomodo me ostendam? Multa nequibo loqui, solum velim ad eam appropinquare ut me agnoscat, ut noverit me vivere, bene valere. Incipio me movere, libro extracto de opere Horatii poetae. Ambulo quasi homo liber essem in via infrequenti, velut tempus in legendo consumerem. Tandem mater consistit apud rivi ripam , ubi saxum est in quod lintea quatiet. Ad proximam arborem appropinquo, quasi umbra refrigerari cuperem. Operae dedita, ad me non attendit. Tum me inclino, calceos exuo et pedes aqua perfundo. Digitus medius alterius pedis ab infantia ob levem casum contortus est. Cum ipsa id conspexerit, colore pallidissimo fit, aperto ore manet nec spiritum haurire videtur. Pavidus paululum discedo; postea, cum ad eam non converterim, ne aliae feminae propius lavantes quicquam animadvertant : “Salve, mater, - inquam – scriba sum ac bene valeo; valde cupii te aspicere ac me a te aspici”. Paulo post summissa voce loquitur: “Tibi discedendum est; nimis similis es patris familiae filio; te occidere possunt, si te conspiciunt; noli de me sollicitari; bene me tractant; bene valeo; abi, pro bono meo et tuo”. “Si manumissus ero, redibo ut te auferam e domino et domum meam ducam”. Nihil postea addit, dum lacrimae effusae miscentur amnis aquis.

Ergo rectam suspicionem habui: filius nothus domini sum: cum venumdatum sum, filius legitimus prope aequalis meus erat. Cur non occisus sum? Alter filius a serva partus molestus dominae potuit esse; verisimile est illam hoc ignoravisse. Serius quandam similitudinem puto impedimento familiae fuisse. Ambo rufuli ut pater eramus, hoc memini.

Reditus in Urbem ad turbam et strepitum usitatum me rettulit. Maximo desiderio illorum dierum teneor cum degi ut liber, quamquam iterum matrem non revisi. Non potui tamen facere quin patrem et fratrem conspicerem. Idcirco ut servus tunicam tritam indui et cum pera huc illuc ambulabam, quasi aliquid iussu domini ferrem.

Nullum animi motum visus patris fratrisque excitavit: sanguis propinquus nullius momenti est inter nobiles et servos. Ibant togati, reverenter salutati ab iis qui eos noverant; retro duo servi sequebantur, ut suum ordinem et opulentiam monstrarent. Me nullo modo animadverterunt, sed a comitantibus observatus sum, immo alter percontatus est: “Heus! Quis est dominus tuus? Numquam te vidi antehac”. Respondi me servum mercatoris in itinere esse.

Scripsit Lydia Ariminensis


FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR V
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR IV
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR II
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR I