Narrationes variae Dominici Caveosani seu fabulae Latinae hodiernae a scriptoribus Ephemeridis creatae |
Naturae pulchritudinem contemplorNATURAM IN MELIUS MUTEMUS! Naturam in melius mutemus!
Olim, matutino tempore, dum cana nix terram gelidam obruit Populus et Abies
Populus: Salve, mi care Abies
Abies: Suspensus esse videris.
Populus: Nolim te perturbare hodie vultus tuus pallet.
Abies: Tuus quoque.
Populus: Verumne dicis?
Abies: Numquam falsum dicere soleo; non ignoras.
Populus: Ecquid triste evenit? Anxius sum.
Abies: Sine dubio est qui culpa non vacat.
Populus: Cur de alicuius culpa dicis?
Abies: Omnes arbores tam consciae sunt.
Populus: Cuius rei, quaeso, consciae?
Abies: Hodie mane ego quoque conscia fui.
Populus: Aperte velim dicas, Abies.
Abies: A quadam avicula, hac vagante ac fame laborante, certior facta sum humanorum culpa naturam penitus deleri, aërem inquinari, pisces quoque laborare.
Populus: Iocose dixistine?
Abies: Utinam iocose dixissem! Verum autem id, de quo locuta sum, est!
Populus: Fieri non potest ut humani aliquid faciant quod sibi ipsis noceat; omnibus constat sine nobis vitam non esse.
Abies: Huius veritatis eos conscios esse putabam.
Populus: Innumerabiles libri scripti sunt, qui humanos hortantur ut naturam colant et ament.
Abies: Surdis auribus scriptores cecinerunt!
Populus: Mi care amice, odium in humanos nuper concepi.
Abies: Iam antea, hodie mane dicam, odium concepi.
Populus: Aegre spiritum duco.
Abies: Hoc idem sentio, amice.
Populus: Vitae finis adest.
Abies: Vale, Popule!
Populus: Vale atque vale, Abies! Illic nos futuros esse spero, ubi humani absint!
Scripsit Dominicus Caveosanus