PUELLA VATICANA
Emmanuela abhinc annos XL evanuit
Hoc mense Ianuario in Civitate Vaticana paucis diebus post Iosephi Ratzinger mortem investigationes sollemniter incohatae sunt (non dico resumptae, cum numquam antea imperatae essent) de Emmanuela Orlandi, cive Vaticana mercennarii Vaticani filia, quadraginta prope actis annis a die quo domestici et amici eam postremum viderunt, altero et vicesimo scilicet mensis Iunii, anno superioris saeculi octogesimo tertio, cum puella quindecim esset annorum. Res Publica Italica autem Commissionem Inquisitoriam Parlamentariam modo instituebat ad Emmanuelae casum investigandum, necnon Mirellae Gregori. Mense Octobri proximo parva pellicularum documentariarum series edita erat de subita absentia eius, seu potius ablatione, quae inscribitur “Vatican Girl”, quod interpretatur “puella Vaticana”.
Illo ineuntis aestatis die quo, tempore pomeridiano ad vesperum vergente, in media urbe Roma, in solo quidem Italico, ab omnium (fere) conspectu amota est, interfuerat Emmanuela scholae musicae, cum tibiarum arti quoque extra lyceum operam daret. Dixerat sorori cuidam suae Emmanuela se pro societate mercatoria cosmetica Avon opusculum invenisse faciendum, pro quo sat magna merces ei esset promissa. Intra mensem tria milia magnorum exemplarium imaginis photographicae Emmanuelae frontem nigra vitta redimitae in viis ac plateis urbis Romae affixa sunt, si quis forte eam vidisset, quae imago clarissima tota saltem Italia est tunc facta. Mirella Gregori vero, adulescentula eiusdem aetatis Romana, item sesquimense antea improviso non iam erat visa, cum e diaeta sua in viam ad quempiam conveniendum descenderet.
Id quod tamen ad investigandum de absentia eius etiam maioris videtur esse ponderis hoc est, quod ipsa Emmanuela amicae suae proximae fassa erat, aliquanto ante quam a parentum fratrumque amplexibus raperetur, se in hortis Vaticanis a magno ecclesiae praelato papae familiari molestatam esse, qui eius venustatem –ut videtur– appeteret. Inde paedophiliae hypothesis emergere coepit, quae aliam certe viam non excludit, Emmanuelam instrumentum concussionis scilicet fuisse a parte gregis nesciocuius sceleratorum, ut maximae pecuniae recuperarentur ab improbis Sanctae Sedi datae et ab hac acceptae atque adhibitae quo consociatio Polonica operariorum artificumque Solidarietas nomine, cui Polonus papa Ioannes Paulus II magnopere favebat, nummis Vaticanis ad communismum oppugnandum magis firmaretur. Res etiam ad Argentariam Ambrosianam decoctoris Roberti Calvi, qui mortuus inventus est Londinii, in urbe Britannorum, anno octogesimo altero, attinere videtur, quasi Robertus, de cuius obitu nihil certi patet, tales pecunias sceleribus creatas tractaverit. Idem, et etiam maiore iure, dici de Instituto pro Operibus Religionis (litteris compendiariis IOR) potest, Sanctae Sedis argentaria quae archiepiscopo Paulo Casimiro Marcinkus tunc moderante artioribus vinculis cum Argentaria Ambrosiana nectebatur. Postea visus est grex quoque scelestus Romanus, cui nomen fuit “Banda della Magliana”, casui nostro operam dedisse, quod multi hodie pro comperto habent. Arcana adhuc manet causa qua Henricus De Pedis, magnus huius societatis scelestae dux a factiunculae aemulae sicariis Romae interfectus, anno saeculi nonagesimo in crypta quadam Romanae Sancti Apollinaris Basilicae Hugone Poletti cardinale sinente sepultus sit, cum in eo augustissimo templo vix cuiquam sepultura concederetur. Indicia subsequentia suspicionem corroboraverunt a Vaticanis Henrici De Pedis beneficium quoddam acceptum esse, quod non ab re est si censeamus ad Emmanuelam Orlandi attinere.
In principio Emmanuelae ablatio conatui conexa erat Ioannis Pauli II papae interimendi, quem Mahometus Ali Ağca die tertio decimo mensis Maii anni millesimi nongentesimi octogesimi primi fecerat; qua homicidiali petitione pontifex graviter vulneratus erat. Nam primis paucis septimanis postquam Emmanuela evanuit, nexus exstare visus est, quem brevi ficticium ac fallacem esse patuit, inter Emmanuelae et eiusdem Mahometi Ali liberatione, quasi inter eos permutatio esset facienda; qua de re vero nihil est actum. Turciam usque autem Petrus Orlandi, Emmanuelae frater, anno bismillesimo decimo se contulit ut Ağca recens liberatum conveniret, quocum aedium intus in suburbio Constantinopolis Asiatico sitarum diu est sermocinatus, non magnum fructum tamen ex hoc colloquio capiens. Deinceps hypothesis quaedam Londiniensis emersit, quae, si vera (quod Britanni negant), hoc indicat, Emmanuelam Londinium portatam esse ut in hospitio Catholico quodam (Scalabrinianorum?) ab omnibus abscondita annos suos ibi degeret.
Multa alia possunt de Emmanuelae quaesitione dici, inter quae etiam hoc, quod anno MCMXCIII, decennio nempe post eius discessum, eam putaverunt parentes et frater in coenobio Luxemburgensi se inventuros; sed frustra, magna cum animorum abiectione.
Quadragesimo nunc anno exacto res est tandem aperienda neque veritatis iter obstruendum, ut saepe a Vaticanis factum, cum ipse Franciscus papa nuper ab infandis testis auriti accusationibus in taeniola incisis Ioannem Paulum II praecessorem palam defenderit. Est Marco Accetti, qui se ipse accusavit, credendum? Si autem a scelestis Maglianensibus rapta, estne Emmanuela postea reddita (in Vaticano, ut cuiusdam testimonium indicat?)? et quando? pecuniane soluta? viris Vaticanis? Postea, si ita se res habuit, cur ab his non est suis restituta? An, ab aliis rapta, a Maglianensibus est dein recepta? Adhucne demum vivit? Laura Sgrò, Petri Orlandi patrona, scit qui sciant et qui interrogandi sint, etiam cardinales, ante quam nimis multi anni sint transacti.
Scripsit Marcus Flavius Asiaticus
DECEM IAM ANNI A NELSONII MANDELA MORTE TRANSIERUNT
MARCUS CATO
DE CARMANIOLAE COMITE ALEXANDRI MANZONI
ABHINC DECEM ANNOS BENEDICTUS XVI MUNUS SUUM ABDICAVIT
GENETRIX EUROPA