Mercurii die 14 mensis Augusti 2024

BIOGRAPHIAE

ABHINC DECEM ANNOS BENEDICTUS XVI MUNUS SUUM ABDICAVIT

Iosephus Aloisius Ratzinger, qui nomine decoratus Benedicti pontifex Romanus Ecclesiam Catholicam olim rexit, postremo anni proximi die ut pernotum est mortem obiit. Nonis autem Ianuariis funeratus est. Mense post tam magnam sed sobriam liturgiam, cum X commemorentur anni a tempore acti quo idem Benedictus se munere abdicavit, obitus eius consectaria meditari iuvat. De Declaratione enim iterum sermo est, si umquam esse desiit, qua undecimo Februarii die, nempe anno bismillesimo tertio decimo, suam nuntiavit abdicationem. In manus igitur tale scriptum ab eo coram cardinalibus recitatum resumamus, quod, cum linguam neoscholasticam sapiat quae ante Concilium Vaticanum secundum in seminariis vigebat, Latine videtur esse exaratum quo maioris haberetur et sermonis sollemnitas cum actus pondere congrueret.

 

Controversia iamdudum orta est de eiusdem Benedicti sexti decimi Declaratione quoad usum in ea vocum muneris et ministerii; cavillantur his diebus quidam Benedictum ministerio tantum id est “servi servorum Dei” servitio non Romani episcopi muneri honorique renuntiasse, nec umquam, usque ad mortem, papam esse desisse! Legimus enim in Declaratione: “declaro me ministerio Episcopi Romae, Successoris Sancti Petri [...] renuntiare”. At “munus” plus semel antea dixerat, et “munus” quidem “Petrinum”. Videtur igitur in declarationis sollemnis nucleo eum ministerii vocabulum adhibuisse ut varietate sermo ornaretur, cum in multis huius superiorisque quoque saeculi documentis tum papalibus tum conciliaribus “ministerium” et “munus” saepissime idem fere significent. E totius orationis lectione affatim vero patet papam se pontificatu abdicavisse, alioquin non dixisset: “declaro me ministerio […] renuntiare ita ut a die 28 februarii MMXIII, hora 20, sedes Romae, sedes Sancti Petri vacet et Conclave ad eligendum novum Summum Pontificem ab his quibus competit convocandum esse”.

 

Sunt autem qui in eodem decreto “plena libertate declaro” illud neglegant aut spernant, autumantes Benedictum coactum huiusmodi declarationem edidisse, pulsum quidem a viris qui Georgii Marii Bergoglio papatum iam paravissent, quam fabulam vel in terra Asiatica degens aliquot abhinc annos audivi. Coniecturae sunt sane fundamento carentes et ab ipso Ratzinger prorsus denegatae, per quas videntur nonnulli, quibus Franciscus pontifex parum placet, credere velle id quod ipsis libeat: eundem Franciscum declaratione abdicatoria Benedicti XVI invalida papam numquam fuisse, sedem Romanam post Benedicti mortem vacare, nunc demum post prope decennium, per quod idem Ratzinger vix mente fingere potuerat se pontificatui suo esse supervicturum (is illo mensis Februarii die praedixerat eandem sedem, quae oecumenes dioecesibus in caritate praesidet, post septendecim solos dies, id est pridie Kalendas Martias, esse vacaturam)! Quod facile ex nudis de Conclavi versibus supra verbatim relatis refutari potest necnon, ampliore mentis obtutu, non solum e totius Declarationis tenore sed etiam ex ipsius Ratzinger moribus sermonibusque, utpote qui oboedientiam erga successorem professus sit, renuntiationem suam validam esse firmaverit, Franciscum papam semper acceperit. Hic cardinales a se creatos ad Ratzinger in huius domicilio introducere solebat –quod novem per annos coenobium in colle Vaticano fuit Matris Ecclesiae nomen ferens– non ut probarentur sed salutatum ad reverentiamque ostendendam; cui rei numquam Iosephus Ratzinger quicquam obiecit, leniter potius ac benigne Francisci amicitiam coluit. Nec dubitare de abdicationis causis licet, tamquam non eae fuerint quae in Declaratione allegantur. Scimus sane Sanctam Sedem paucis annis Benedicti renuntiationem antecedentibus molestias passam esse ac difficultates: “abusus sexuales” a clericis patrati magis in dies aperiebantur, sicut et documenta secreta Vaticana, quae surrepta erant, ita ut id haberetur quod Vatileaks vocari vulgo coepit. Ingravescenti tamen pontificis aetati ego credo, ut est ab ipso declaratum; nam triennio ante quam munus relinqueret percontanti fassus est se abdicationem suam non excludere, cum damnum Ecclesiae afferatur si papa viribus deficientibus ministerium suum probe agere non valeat. Videndum autem est quomodo consuetudine abdicationis papalis forte inducta papatus ipse, non equidem essentia sed praxi, mutari possit.

 

Nonnulli nunc, ex iis quidem qui ob invalidam –ut putant– declarationem Benedicti abdicatoriam Franciscum pro papa non habent et hodie, post videlicet Iosephi Aloisii Ratzinger obitum, sedem Romanam –cuius rei hic feci mentionem– vacare arbitrantur, de petendo cogitant ut in Catholica Ecclesia publice inquiratur utrum canonica Francisci electio umquam esset perficienda, quod sane futurum esse minime censeo.

 

Asserentibus vero Benedictum XVI abhinc annis X ministerium nec munus deposuisse hoc quasi ironice responderim, munus potius, si inter ea definite sit distinguendum, ab eo depositum esse quam ministerium “ita ut” (quod consequentiam necessariam secum affert etsi modo subiunctivo adhibito, non possibilitatem) sedes Romana vacaret atque “Conclave ad eligendum novum Summum Pontificem” convocandum esset. Nam perrexit Iosephus Ratzinger “papa emeritus” factus Francisco regnante proque Francisco vitam suam reliquam ministerio Petrino, cum papa iam ipse fuisset, peculiari pacto dicare, non iam “agendo et loquendo” sed “patiendo et orando”; ut et nos omnes more quisque suo mensuraque sua facere possumus. Extremam tandem agoniam obiens paucis ante discessum suum horis –ut fama fert (haec enim eius sunt verba quae ultime audita sunt)– susurravit, sicut Petrus in Ioannis Evangelii exitu: “Domine, amo te”.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus


DECEM IAM ANNI A NELSONII MANDELA MORTE TRANSIERUNT
PUELLA VATICANA
MARCUS CATO
DE CARMANIOLAE COMITE ALEXANDRI MANZONI
GENETRIX EUROPA