Martis die 16 mensis Julii 2024

BIOGRAPHIAE

MARCUS CATO

I. Marcus Cato, ortus municipio Tuscolo, adulescentulus, priusquam honoribus operam daret, versatus est in Sabinis, quod ibi heredium a padre relictum habebat. Inde hortatu L. Valerii Flacci, quem in consulatu consuraque habuit collegam, ut M. Perpenna censorius narrare solitus est, Romam demigravit in foroque esse coepit. Primum stipendium meruit annorum decem septemque. Q. Fabio M. Claudio consulibus tribunus militum in Sicilia fuit. Illuc ut rediit, castra secutus est C. Claudii Neronis, magnique opera eius existimata est in proelio apud Senam, quo cecidit Hasdrubal, frater Hannibalis. Quaestor obtigit P. Africano consuli, cum quo non sortis necessitudine, vixit: namque illinc perpetua dissensit vita.

Aedilis plebi factus est cum C. Helvio. Praetor provinciam obtinuit Sardiniam, ex qua quaestor antea ex Africa decendes Q. Ennium poetam deduxerat, quem non minoris aestimamus quam quemlibet amplissimum Sardiniensem triumphum.

 

II. Consulatum gessit cum L. Valerio Flacco. Sorte provinciam nactus Hispainiam citeriorem ex ea triumphum deportavit. Ibi cum diutius moraretur, P. Scipio Africanus consul iterum, cuius in priore consulatu quaestor fuerat, voluit eum de provincia depellere et ipse ei succedere, neque hoc per senatum efficere potuit, cum quidem Scipio principatum in civitate obtineret, quod tum non potentia, sed iure res publica administrabatur. Qua ex re iratus senatui, consulatu peracto, privatus in urbe mansit. At Cato, censor cum eodem Flacco factus, severe praefuit ei potestati. Nam et in complures nobiles animadverit et multas res novas in edictum additit, qua re luxuria reprimeretur, quae iam tum incipiebat pullulare. Circiter annos octoginta, usque ad extremam aetatem ab adulescentia, rei publicae causa suscipere inimicitias non destitit.

A multis temptatus, non modo nullum detrimentum existimationis fecit, sed, quoad vixit, virtutum laude crevit.

 

III. In omnibus rebus singulari fuit industria. Nam et agricola sollers et peritus iuris consultus et magnus imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit. Quarum studium etsi senior arripuerat, tamen tantum progressum habuit, ut non facile reperiri posset neque de Grecis neque de Italicis rebus, quod ei fuisset incognitum. Ab adulescentia confecit orationes. Senex historiam scribere instituit. Earum sunt libri septem. Primus continet res gestas regum populi Romani, secundus et tertius unde qua eque civitas orta sit Italica, ob quam rem omnes Origines videtur appellasse. In quarto autem bellum Poenicum est primum, in quinto secundum. Atque haec omnia capitulatim sunt dicta. Reliqua quoque bella pari modo persecutus est usque ad praeturam Servii Galbae, qui diripuit Lusitanos. Atque horum bellorum duces non nominavit, sed sine nominibus res notavit. In iisdem exposuit, quae in Italia Hispaniisque aut fierent aut viderentur admiranda. In quibus multa industria et diligentia invenitur, nulla doctrina.

Scripsit Johannes Teresi


DECEM IAM ANNI A NELSONII MANDELA MORTE TRANSIERUNT
PUELLA VATICANA
DE CARMANIOLAE COMITE ALEXANDRI MANZONI
ABHINC DECEM ANNOS BENEDICTUS XVI MUNUS SUUM ABDICAVIT
GENETRIX EUROPA