Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA BENEDICTI HUCULAK OFM

Frater Benedictus Huculak OFM multa in Ephemeridem scripsit de vitis sanctorum, de aliisque rebus biblicis, et etiam versionem Latinam suam (magis "classicam") composuit evangeliorum secundum Marcum et Lucam, sub rubricis "Sanctus" et "Scholastica". Ecce "Sanctus 2"


Sancta Agatha

S. AGATHA SICULA

Medio saeculo III, inter Christianorum persecutionem imperatam a Decio, Agatha virgo Sicula gloriosum martyrium subiit Catanae in urbe Siciliae insulae. Quod illa pari commendabatur laude pulchritudinis et castitatis, Quintianus Siciliae praetor amore eius captus est. Cum tamen pluribus conatibus frustra susceptis illam ad se allicere nequivisset, eam cuidam mulieri tradidit depravandam. Quoniam tamen Agatha a suo proposito servandae virginitatis nullatenus recesserat, praetor eam in faciem caesam iussit mitti in carcerem nomine reatūs consistendi in Christo colendo. Ibi cum in sententia permaneret, torsa est equuleo admotis candentibus laminis ac deinde, horribile auditu, ei abscisa est mamma. Mox tamen, cum esset reiecta in vincula, a sancto Petro apostolo illi apparente mamma eius restituta est.

Dum a praetore iterum evocata in Domini Iesu perseverat fide, ille iussit eam in acutis testulis et candentibus volutari carbonibus. Verumtamen ob ingentem terrae motum, qui utique tunc vehementer commovit Catanam, Quintianus, populi tumultum veritus, Agatham semimortuam iussit clam reduci in carcerem. Ibi paulo post obdormivit in Domino. Ad eius sepulcrum constat sanctam Luciam conterranam Siculam consilium inisse eiusdem vitae statūs amplectendi, propter quod ipsa quoque martyrium subiit inter persecutionem Diocletianeam.

Scripsit Fr. Benedykt Huculak OFM -Primum editum fuit 21/02/2006 19h09


Thomas Aquinas
Isidorus Hispanoromanus
Quadraginta Martyres Sebasteni
Perpetua et Felicitas Afrae
Gregorius Nazanzenus
Agnes Romana
Basilius Caesariensis
Hilarius Pictaviensis
Lucia Syracusana
Ambrosius Mediolanensis
De Sancto Hieronymo
De Theodoro Cantuariensi