Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA BENEDICTI HUCULAK OFM

Frater Benedictus Huculak OFM multa in Ephemeridem scripsit de vitis sanctorum, de aliisque rebus biblicis, et etiam versionem Latinam suam (magis "classicam") composuit evangeliorum secundum Marcum et Lucam, sub rubricis "Sanctus" et "Scholastica". Ecce "Sanctus 2"


CATECHISMUS CATHOLICUS BREVIOR

S. HILARIUS PICTAVIENSIS

Inter eminentes episcopos saeculi IV merito numeratur Hilarius Pictaviensis. Nobilibus quidem, sed non Christianis ortus est parentibus in Aquitania Galliae circa annum 315, verisimiliter in ipsa urbe Pictavis (Poitiers). Puer Latinis Graecisque litteris optime eruditus, adulescens vero in rem philosophicam honeste ingressus, pervenit ad studium Sacrae Scripturae; quo factum est, ut Dei gratia adiuvante, amplecteretur Dominum Iesum Christum, quem Dei Filium esse cognoverat.

Christiana eius probitas ita eminuit, ut anno 350 eligeretur episcopus Pictaviensium. Tunc vero temporis Eccclesia Latina torquebatur pressione Ariana a parte imperatoris Constantii, qui cum praefuisset soli parti orientali, anno 357 factus est solus dominus totius imperii. Quia Hilarius oppugnabat doctrinam Arianam, relegatus est in exsilium in Asiam Minorem. Quae calamitas tamen novum facta est exemplum eius, quod Paulus ad Romanos dixerat: "Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum" (Rom. 8, 28). Ibi enim plane cognovit theologiam Graecam et praestantem operam Origenis, quas – post annos quattuor reversus in Galliam – potuit non solum adhibere ad purgandam Galliam borealemque Italiam a vestigiis Arii, sed etiam locupletare ipsam linguam Latinam adeo, ut apud Tertulianum ac Novatianum utique ille esset ferrarius Christiani sermonis Latini.

Enixe promovit rem liturgicam, inductis cantibus, simulque monasticam, cui rei documento est discipulum eius fuisse Martinum postea monachum ac Turonensem episcopum. Diem supremum obiit anno 367. Hilarii vero memoria non solum primis saeculis, sed etiam Medio Aevo ita erat vivida, ut hucusque in Britannia initium scholarum semestris alterius vocetur "Hilary Term".

Scripsit Fr. Benedykt Huculak OFM -Primum editum fuit 06/01/2006 01h39


Thomas Aquinas
Isidorus Hispanoromanus
Quadraginta Martyres Sebasteni
Perpetua et Felicitas Afrae
Agatha Sicula
Gregorius Nazanzenus
Agnes Romana
Basilius Caesariensis
Lucia Syracusana
Ambrosius Mediolanensis
De Sancto Hieronymo
De Theodoro Cantuariensi