Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA BENEDICTI HUCULAK OFM

Frater Benedictus Huculak OFM multa in Ephemeridem scripsit de vitis sanctorum, de aliisque rebus biblicis, et etiam versionem Latinam suam (magis "classicam") composuit evangeliorum secundum Marcum et Lucam, sub rubricis "Sanctus" et "Scholastica". Ecce "Sanctus 2"


CATECHISMUS CATHOLICUS BREVIOR

S. AGNES ROMANA

Agnes, virgo Romana, quae nondum sedecim annos nata, martyrium subiit saeculo III, iam illo tempore sic celebris facta est, ut non solum cultus eius cito propagaretur in Ecclesia universali ac praesertim inter Latinos, sed etiam ut nomen eius insereretur perantiquo Canoni Missae Romanae, ubi tenerrima Agnes commemoratur apud sanctas Felicitatem, Perpetuam, Agatham, Luciam, Anastasiam. Ad hunc vero coetum nobilissimum proxime accedit sancta Emerentiana, quae a paganis occisa est lapidibus, cum noluisset recedere a tumulo Agnetis, apud quem orabat.

Ipsius autem Agnetis tribulatio coeperat eo tempore, quo Symphronii, praefecti Urbis, filio se vehementer amanti, recusaverat, quominus illi nuberet, dicens se iam esse iunctam Sponso nobiliori, id est Domino Iesu Christo. Post multa tormenta demum gladio percussa est, sepulta vero extra Urbem, in praedio parentum in via Nomentana, ubi iam a Constantina, filia imperatoris Constantini Magni, basilica structa est in eius honorem; qui locus hucusque pertinet ad Romae sanctuaria maxima.

Cum vero nomen Agnetis merito associetur cum "Agno Dei, qui tollit peccatum mundi" (Io. 1, 29), nempe cum Domino Iesu, antiquitus invaluit mos, ut die festo Agnetis (die 21 mensis Ianuarii) Romanus Pontifex benediceret agnos, e quorum tonso vellere conficeretur textile ad suenda pallia seu sacrae fasciae albae nigris ornatae quinque crucibus, quas Papa imponeret novis archiepiscopis in signum eorum comunionis cum Episcopo Romae.

Scripsit Fr. Benedykt Huculak OFM -Primum editum fuit 26/01/2006 14h13


Thomas Aquinas
Isidorus Hispanoromanus
Quadraginta Martyres Sebasteni
Perpetua et Felicitas Afrae
Agatha Sicula
Gregorius Nazanzenus
Basilius Caesariensis
Hilarius Pictaviensis
Lucia Syracusana
Ambrosius Mediolanensis
De Sancto Hieronymo
De Theodoro Cantuariensi