Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA BENEDICTI HUCULAK OFM

Frater Benedictus Huculak OFM multa in Ephemeridem scripsit de vitis sanctorum, de aliisque rebus biblicis, et etiam versionem Latinam suam (magis "classicam") composuit evangeliorum secundum Marcum et Lucam, sub rubricis "Sanctus" et "Scholastica". Ecce "Sanctus 2"


S. GREGORIUS NAZIANZENUS

S. GREGORIUS NAZIANZENUS

Oriundus Nazianzo, ex oppido Cappadociae sito inter austrum et occidentem solem, Gregorius non solum conterraneus fuit Basilii Caesariensis, sed etiam amicus, praesertim ab eo tempore, quo ambo Athenis studuerant litteris Graecis atque eloquentiae. Domum reversus dedit se vitae spirituali agendae in ambitu familiae post baptismum receptum anno fere 358. Aliquotiens visit breviterque constitit apud Basilium in eius recessu Pontico, quo tempore una cum socio scrutabatur doctrinam Origenis Alexansrini, conficiens florilegium illius magistri seu catenam eminentiorum locorum Alexandrini, quam appellaverunt Philocaliam, id est ‘Amorem pulchritudinis (atque bonitatis)’. Eo fere tempore Gregorius sacerdos consecratus est.

Aliquanto postea, cum Basilius iam episcopus voluisset multiplicare sedes episcopales in sua metropoli deminuta iussu caesaris, Gregorius quadamtenus ab illo coactus est ad suscipiendum ordinem supremum eo consilio, ut regeret parvam provinciam circum Sasimam, imperialem mansionem sive stationem cursūs publici. Gregorius tamen se illuc iturum negavit prae suo temperamento timido – quo inclinabatur ad vitandas responsalitates publicas –, simulque speculativo, quo omnino differebat a politico-ecclesiastica strenuitate Basilii. Mox igitur recessit in solitudinem apud Seleuciam Isauriae.

Post mortem Basilii (379) coetus fidelium Constantinopolitanorum – qui secutus erat Basilii lineam ‘homoiousianam’ (conferatur folium de illo), propinquam Nicaeno homoousios, contra regentem in urbe factionem ‘anhomoiam’ Arianorum radicalium –, rogaverunt Gregorium, ut veniret Constantinopolim ad se dirigendos. Cum autem omnia templa Christiana ipsaque ecclesia episcopalis tunc essent in manibus Arianorum extremorum, Gregorius in aedibus cuiusdam consanguinei sacellum instituit, quem vocavit Anastasis (Resurrectio). Paulo post autem operā novi imperatoris Theodosii, oriundi ex Hispania itaque catholici, factum est, ut res theologica in Byzantio moveretur ad Nicaenum homoousios versus, quod anno 381 confirmatum est a concilio Orientalium celebrato Constantinopoli.

Influxum passus potentis Basilii, Gregorius secutus et quidem illius lineam homoiousianam, sed in pluribus eam reddidit meliorem, propinquans cum Nicaenae doctrinae Romani Pontificis Latinorumque tum Alexandrinorum, quos praecipue horrebant ceteri Orientales (Asiatici et Syro-Palaestinenses) pertinacem secuti inimicitiam Meletii, homoiousiani episcopi Antiocheni, in Athanasium. Huc pertinet Gregorii clara assertio Spiritum Sanctum esse Deum perinde ac Pater et Filius, quod tamen Basilius non declaraverat, tametsi dixerat Spiritum non esse creaturam.

Inter concilium Constantinopolitanum mortuus est Meletius, qui Basilio comite dux fuerat homoiousianorum praesulum Asiae, Syriae Palaestinaeque. Gregorius, interea creatus regiae urbis episcopus, eo tendebat, ut Antiochiae unicus episcopus maneret Paulinus, catholicus Nicaenus, secundum pacta antea conventa cum Latinis et Alexandrinis. Congregationis tamen Meletiana maioritas Asiatico-Syriaca noluit Antiochiae quemquam amicum Alexandriae et Romae, unde factum est, ut novus episcopus homoiousianus crearetur Flavianus, presbyter factionis Meletiano-Basilianae, qui Antiochiae sederet praeter Paulinum.

Tantam cum vidisset obdurationem, concitationem ac fere delirium politico-ecclesiasticum, Gregorius maluit abdicare munere, et relicta Constantinopoli secessit Arianzum in Cappadocia, in suum praedium familiare, ubi mansit usque ad mortem, quam obbit anno 390.

Scripsit Fr. Benedykt Huculak OFM -Primum editum fuit 10/02/2006 10h04


Thomas Aquinas
Isidorus Hispanoromanus
Quadraginta Martyres Sebasteni
Perpetua et Felicitas Afrae
Agatha Sicula
Agnes Romana
Basilius Caesariensis
Hilarius Pictaviensis
Lucia Syracusana
Ambrosius Mediolanensis
De Sancto Hieronymo
De Theodoro Cantuariensi