Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA BENEDICTI HUCULAK OFM

Frater Benedictus Huculak OFM multa in Ephemeridem scripsit de vitis sanctorum, de aliisque rebus biblicis, et etiam versionem Latinam suam (magis "classicam") composuit evangeliorum secundum Marcum et Lucam, sub rubricis "Sanctus" et "Scholastica". Ecce "Sanctus 2"


S. AMBROSIUS MEDIOLANENSIS

S. AMBROSIUS MEDIOLANENSIS

Ambrosii vita luculenter ostendit miraculum Christianum in imperio Romano. Si enim ex una parte cogitemus rem Christianam tribus prioribus saeculis se propagavisse usque "ad fines orbis terrae" (Rom. 10, 18) praeter cruentam atrocitatem omnium mundi potestatum – idque prorsus aliter atque islam, quod exercituum gladio et igne implantatum est –, ex altera vero ponderemus inter ultimam Christifidelium persecutionem indictam a Diocletiano et aetatem Ambrosii effluxisse annos septuaginta tantum, plane appareat rem causis naturalibus explanari nequire. Hic enim est episcopus Mediolanensis, qui anno 390 ausus est gravem paenitentiam imponere imperatori Theodosio post caedem 7000 Thessalonicensium ab eo decretam ad puniendam rebellionem, quae illic exploderat.

Ipse autem Ambrosius fuit patricius Romanus, qui anno 339 natus erat Treveris ideo, quod pater eius erat praefectus praetorio Galliarum ibique habitabat cum sua familia. Litteris Latinis sed etiam Graecis optime imbutus, adhuc adulescens intravit in administrandam rem publicam, ubi adeo progressus est, ut mox fieret vir consularis Liguriae et Aemiliae, quae tunc erat regio totius fere Italiae septentrionalis. Hoc amplo fungens munere debuit magnas discordias componere Mediolani ortas de successione post mortem Auxentii episcopi. Cum duae factiones, catholica nempe et Ariana, ab Ambrosio benigne in templum adducta, ne ibi quidem concordiam veleret consequi, factum est, ut puerulus quidam exclamaret: "Ambrosium episcopum!". Qua re mutati sunt adstantium animi et libenter suam fecerunt vocem parvuli, quod iuvenis vir consularis utrisque erat acceptissimus propter eius rectitudinem bonumque ingenium.

Ille vero, tunc temporis Ecclesiae Catholicae catechumenus, vocem populi cum accepisset pro signo divinitus dato, gradatim recepit sacramenta et mox consecratus est episcopus Mediolanensis (7 XII 373). Praebuit se non solum pastorem optimum – qui inter alia baptizavit Augustinum Hipponensem –, sed etiam eminentem Ecclesiae doctorem, qui rem theologico-biblicam ita illustravit, ut numeraretur inter quattuor maximos Ecclesiae patres occidentales, una cum Hieronymo, Augustino, Gregorio Magno. Iuvat demum animadvertere Latinitatem Ambrosii, post aetatem Minucii Felicis et Lactantii, excellere inter omnes doctores Latinos, uno satis appropinquante papa Leone Magno.

Scripsit Fr. Benedykt Huculak OFM -Primum editum fuit 21/12/2005 12h39


Thomas Aquinas
Isidorus Hispanoromanus
Quadraginta Martyres Sebasteni
Perpetua et Felicitas Afrae
Agatha Sicula
Gregorius Nazanzenus
Agnes Romana
Basilius Caesariensis
Hilarius Pictaviensis
Lucia Syracusana
De Sancto Hieronymo
De Theodoro Cantuariensi