Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA BENEDICTI HUCULAK OFM

Frater Benedictus Huculak OFM multa in Ephemeridem scripsit de vitis sanctorum, de aliisque rebus biblicis, et etiam versionem Latinam suam (magis "classicam") composuit evangeliorum secundum Marcum et Lucam, sub rubricis "Sanctus" et "Scholastica". Ecce "Sanctus 2"


S. HIERONYMUS

S. HIERONYMUS

Nuper locuti de Theodoro atque Ireneao, qui e Christiano Oriente venerant inter Latinos, hodie proponimus imaginem Hieronymi, monachi et sacerdotis Dalmatae, qui e contrario, Latinus cum esset, anno fere 373 contulit se in Orientem. Ibi vero visit omnia centra fulcraque vitae ecclesiasticae: Antiochiam, Alexandriam, Constantinopolim, Ierosolymam, prope quam et consedit Bethlehem, in oppido, ubi natus erat Dominus Iesus Christus.
Latinitatis cultores erga Hieronymum peculiari obligatione obstringuntur, nam ille magnopere contulit ad rem biblicam provehendam in Occidente non solum commentariis scroptis in singulos Libros, sed etiam nova eaque accuratiore versione Scripturae in linguam Latinam, quae post pauca saecula communiter acceptata est in Occidente sub nomine Vulgatae.
Quamquam habitabat in Oriente, tamen propter eius ingenium litterarium, utpote qui Romae magistrum habuisset celebrem Donatum, sed imprimis ob eius scientiam biblicam cognitionemque linguarum Graecae et Hebraicae, Hieronymus scriptis et litteris suis factus est Latinis praeceptor et quoddam oraculum. Nihil itaque mirum, si adnumeratus est quattuor egregiis Ecclesiae doctoribus Latinis - apud Ambrosium Mediolanensem, Augustinum Hipponensem Gregoriumque Magnum -, qui velut symmetrice respondent quattuor principalibus doctoribus Graecis: Athanasio Alexandrino, Basilio Caesariensi, Gregorio Nazianzeno Ioanneque Chrysostomo. - Mortuus est in suo claustro Bethlehemitico, anno 420, die 30 mensis Septembris.

Scripsit Fr. Benedykt Huculak OFM -Primum editum fuit 17/11/2005 18h54


Thomas Aquinas
Isidorus Hispanoromanus
Quadraginta Martyres Sebasteni
Perpetua et Felicitas Afrae
Agatha Sicula
Gregorius Nazanzenus
Agnes Romana
Basilius Caesariensis
Hilarius Pictaviensis
Lucia Syracusana
Ambrosius Mediolanensis
De Theodoro Cantuariensi