Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA BENEDICTI HUCULAK OFM

Frater Benedictus Huculak OFM multa in Ephemeridem scripsit de vitis sanctorum, de aliisque rebus biblicis, et etiam versionem Latinam suam (magis "classicam") composuit evangeliorum secundum Marcum et Lucam, sub rubricis "Sanctus" et "Scholastica". Ecce "Sanctus 2"


S. Lucia Syracusana

S. LUCIA SYRACUSANA

Decembri mense recolitur etiam memoria sanctae Luciae, quae adeo magni est ponderis, ut eius nomen proferatur in perantiquo canone Missae Ecclesiae Romanae. Illa, cum praedixisset Ecclesiae tranquillitatem mox esse futuram, anno 304 martyr occubuit inter saevissimam crudelemque persecutionem Diocletianeam.

Nobili genere erat Syracusis orta in familia Christiana, et adulescens facta erat sponsa cuiusdam concivis. Evenerat autem, ut una cum matre sua Eutychia, fluxu sanguinis laborante, proficisceretur Catanam, ad sepulchrum sanctae Agathae virginis et martyris. Ibi, cum audivisset Evangelii verba de muliere similiter aegrota, quae sanata erat a Domino Iesu postquam tetigerat fimbriam vestimenti eius (Mc. 5, 25-34), hortata est matrem, ut eodem modo tangeret tumulum Agathae. Qua re fidenter facta, mater illico sanata est.

Hoc evidenti commota miraculo et Domini Iesu in se benevolentiā, Lucia decrevit Ei se vovere in statu virginali, declinato matrimonio, quod ante promiserat. Qua re sponsus iratus – eo magis, quod Lucia suas opes distribuerat pauperibus – accusavit eam apud Paschasium praefectum, quod erat Christiana. Nec blanditiis nec minis Lucia adduci potuit, ut veneraretur deos imperiales. Tunc praefectus, irā inflammatus, Luciam iussit in lupanar duci, ubi eius violaretur virginitas. Verumtamen divinitus factum est, ut ibi nemo valeret ei ne appropinquare quidem. Quam ob rem Paschasius circum illam ignem accendi iussit, sed cum ne flamma quidem illam laederet, multis tormentis vexata est ac demum gladio guttur est eius transfixum. Corpus Luciae Syracusis sepultum, deinde Constantinopolim ac postremo Venetias translatus est, ubi etiam hodie statio traminum principalis vocatur ‘Venezia, Santa Lucia’.

Cum eius nomem Latine cohaereat cum ‘luce’ eiusque memoria mense recurrat Decembri, Lucia inde a primis saeculis associata est ad illam ‘Lucem veram, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum’ (Io. 1, 9), id est ad Christum Dominum, qui est ‘Lumen ad revelationem gentium’ (Lc. 2, 32). Hac quoque de causa Lucia colitur protectrix caecorum.

Scripsit Fr. Benedykt Huculak OFM -Primum editum fuit 28/12/2005 13h44


Thomas Aquinas
Isidorus Hispanoromanus
Quadraginta Martyres Sebasteni
Perpetua et Felicitas Afrae
Agatha Sicula
Gregorius Nazanzenus
Agnes Romana
Basilius Caesariensis
Hilarius Pictaviensis
Ambrosius Mediolanensis
De Sancto Hieronymo
De Theodoro Cantuariensi