PATRIAE DESIDERIUM (Nostalgia)
ITALIA FRANCOGALLIA 2022
Regimen spectaculi: Marius Martone. Histriones maximi momenti: Petrus Franciscus Favino, Franciscus Di Leva, Thomas Ragno.
Genus: tragicum
Hoc opus, sumptum a libro scriptoris Hermanni Rea, praebitum est in Canuae Festo.
Quidam homo negotiosus, quinquaginta quinque annorum, nomine Felix (Petrus Franciscus Favino) post quadraginta annos Neapolim redit, in urbis partem Sanitatem nominatam. Hic vivit mater provecta aetate in sordidis cubiculis. Deinde ille eam ducit in commodiorem domum, sed paulo post genetrix diem supremum obit. Interea senex qui fuerat amicus matris personam quae primas partes agit saepe in thermopolio convenit: de praeterito tempore sermonem inter se conferunt et inter alia Felix eum de pueritiae amico, cui nomen est Orestes (Thomas Ragno), percontatur, sed frustra: nihil alter videtur meminisse. Felix autem cognoscit sacerdotem catholicum Aloisium (Franciscus Di Leva), qui magno studio et periculo pueros vici in oratorium accipit ut eos eripiat a grege scelesto Neapolitano. Actor praecipuus quamvis in Aegypto ad fidem Islamicam se reddiderit facere non potest quin narret quid acciderit antequam una cum propinquo profectus sit Neapoli ut operam daret in Asia Medii Orientis. Illo tempore intempesta nocte se et Orestem in quamdam domum intravisse ad furandum et comitem dominum occidisse. Rem occultam mansisse, sed animi conscientiam se usque ad praesens cruciari. Sive Dominus Aloisius sive amicus provectus aetate eum monent ut Neapoli abeat et in Aegyptum redeat, quoniam amicus pueritiae iam dux latronum vici Sanitatis factus sit, adeo ut “malus homo” nominetur. Quamquam monitus ab ipso scelerato comite, vastata domo et incensa birota automataria, Felix tamen Neapoli manere cupit, captus primae patriae desiderio. Tanta est eius audacia ut conveniat veterum amicum, cui fidem et silentium promittit, sed “malus homo” minax eum incitat ad adeundum, cum loquacior sit. Felix, confisus vetere amicitia, putat comitem se occidere nequire. Iam ille domum empturus est, paratur ad recipiendam uxorem in patriam, sed spes deseritur: “malus homo” crudeliter suapte manu eum occidit.
Opus intuens realitatem per imagines loca et homines magna vi describit, maxime participes dramatis spectatores reddens, quandoquidem praecipua persona eo magis pertinax ostenditur quo candidior et miserior offertur: epilogus tragicus congruenter insidias sequitur.
Scripsit Lydia Ariminensis
MARGARITAE THEOREMA
UNA VITA (ONE LIFE)
BALAENA: DE SPECTACULO CINEMATOGRAPHICO RECENTISSIMO
DANS (Dante)
ALBUS, ALBUS DIES (A white, white day)