Jovis die 16 mensis Januarii 2025

ARS VIVENDI

DE POPINARIIS HESPERIIS HAC TEMPESTATE IN ORIENTE POSITIS

Magna spes est ut omnes sollicitudines pestis cessent

Iamdudum tales homines magni facio qui patria relicta, non tamen omnino deserta, ut talenta sua multiplicentur –more evangelico loquor necnon ipsi bene operari et quaestum facere possint, in plagas se conferant longinquas et aliquid sui non minimum illuc ferant, aliquid quidem quod ad terram ex qua sunt oriundi pertineat. Cogitationes meas hic aperio non veterrimas, non pueri, utpote quae mihi abhinc non multos annos vero occurrerint; audiveram enim in regno Oceaniensi quodam, nescio an Tongano (non bene memini), virum Italicum quendam artis coquinariae peritum regis archimagirum factum esse. In plagam quam maxime longinquam ille migraverat ut “primus in Gallia” ut e quibusdam verbis Gaio illi Caesari attributis dici solet fieret, si non poterat “Romae” nonnisi “secundus” evadere; et fortasse etiam si primus ibi quoque fieri poterat. Aut forsan fato pulsus hoc consilio se eo contulerat, ut pontes velut culturales inter dissimilis generis homines exstrueret. Talia de viro illo imaginose mecum volvebam. Nihil enim refert utrum huiusmodi indolis homines, de quibus nunc libet dicere, in terra natali versantes ceteris arte sua excellere nequierint necne. Similia loqui possumus de homine Sinensi qui in Europam ad artem martialem suam, utputa “tài jí quán” (太极拳), ibi exercendam ac docendam migret; vel potius “aikidō” (合気道), si de Iaponiensi agatur. Ad archimagiros tamen revertamur, immo ad popinarios, quorum e plagis occiduis oriundos non paucissimos in regionibus eois casu inveni.

Annus aetatis nostrae bismillesimus vicesimus secundus modo finem habuit, in quo multae normae libertatis restrictivae quae propter pestem coronariam viguerant laxatae sunt, quod iam anno superiore partim evenerat, sed aliter alibi. In Sinis vero usque ad mensem proxime praeteritum ob varia imperata quae cives incolasque domi perpetuo manere cogebant aut spatium intra quod circumambulare eis liceret valde coartabant tales reclamationes increbuerunt ut essent qui autumarent Sinas, quales nostro tempore eas novimus, prope ab exitio esse; etiamnunc tamen dubitatur num huiusmodi praecepta ad publicam salutem contra morbum defendendam imposita necessaria essent tres post annos a quo lues diffundi coepit. Multi per hodierna instrumenta imagines spectaverunt urbis Sciamhaevi ad ver anni modo transacti attinentes, vel potius voces acerbissimas ac miserabiles audiverunt noctu ab hominibus emissas, qui cerni non poterant, in diaetis suis inclusis; nam etiam esuritionem inediamque permulti passi sunt. Hodie, quamquam talia moderatorum Pekinensium imperata sublata sunt, omnimoda incertitudo cum virus letale adhuc illic grassetur in Reipublicae Popularis Sinensis finibus viget, in quibus tamen multi advenae variis scientiae provinciis atque muneribus dediti, quos inter non pauci coqui et caupones, fortiter permanent.

Alibi tales normae prohibitivae plerumque abolitae sunt, sed recentes sunt memoriae variarum difficultatum quibus afflicti sunt popinarii, caupones, thermopolae cafaeopolaeque inde a primis anni MMXX mensibus: nam aliquot per septimanas aut menses, ut generatim dicam (non enim vacat de singulis terris scribere), siti non sunt in conclavia sua esores excipere; in multis tamen huiusmodi tabernis escas vendere licuit ut foris aut domi consumerentur. Haud paucae popinae pro dolor! in perpetuum clausae manserunt, omnibus fere popinariis e suis administris coctoribusque nonnulli fuerunt dimittendi. De viro Langobardo nunc cogito (ex Langobardia, regione Italiae borealis, scilicet oriundo) qui, postquam ad ultimas plagas orientales venit, Caebuae popinam veracis culinae Italicae, hoc nomine nempe dignae, condidit in qua nulla aliarum traditionum coquinariarum admixtio seu contaminatio exstaret. Fiat tamen aliqua contaminatio... non reprehendo. Idem ipseque vir Langobardus in tabernae suae repertorio placentam Neapolitanam (parum revera Neapolitanam) Havaiensem quoque nuperrime habebat, in qua fructus ananae comosi fragmina quidem sparguntur, quod placentae genus multo magis Asiaticis placet quam Italis id abominantibus. Si popinarii magirique occidentales longe gentium inter pandemiam luem constituti ad gustus locales fercula aptaverint sua aut pulmenta addiderint edulium indici quae loci habitatores una cum novis condimentis et gustationibus magis allicerent, non reprehendo, cum tam pauci essent adventores: constantiam eorum potius laudo, quippe qui tentationi restiterint in patriam redeundi; aut si forte bacilla escaria super mensam eis adiecta sint qui more orientali in terra Asia cibum mallent sumere. De illo popinario Langobardo hoc in eo erat ut dicerem, reluctanter brevi post ipsum pestilentiae culmen, cum primum sinerentur fores in popinis ac ganeis denuo aperiri et rari esores admitterentur, recentissimas conductas ab eo dimissas esse veteresque paucas fidissimasque retentas. Haud facile est imaginari quot curae sollicitudinesque adhibitae eo tempore sint ut et coctiones et comestiones tutae manerent. Quantus antisepticorum usus! Quot manuum lavationes! Ceterum eiusmodi tabernarum imperatae clausurae, aperturae dilatae aut extrema prope ante diem dictam hora a magistratibus revocatae non solum incertitudines genuerunt sed etiam magnas alimentorum iacturas.

Popinarum autem antistites qui coquinae apud Seres operam dant quaestumque sat magnum facere solebant (neque iam faciunt) in luto adhuc haerent dubitationis ac precarietatis. Id quod de ceteris tabernariis supra diximus speramus fore ut hoc anno exacto, qui nuperrime incepit, de eis quoque dici liceat, id est ut sicut fumus omnes de morbo sollicitudines sint dissolutae et in popina vel caupona cenare denuo etiam in Sinis imago ac signum fiat, uti iam nunc passim accidit, vitae liberae minimeque pestilentis.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus


De luso novo electronico in lingua latina
LAGANUM HORATII POETAE
SECUNDA MENSA