Saturni die 24 mensis Februarii 2024

POESIS

Agmen columbarum volitat super oliveta

In australi terra die configitur
semen aliquod latum vento.
Levis pluvia glebas mollit, frontes puerorum
amplectitur arboresque floresque sol.
Arbuscula incerta crescit, illic
multos odores expandit, et vitae aperit
magnam ramorum vim.
Anni transeunt, viridis coma eius manet, quae,
etsi vento turbata, autumno fructos dat.
Agmen columbarum volitat super oliveta,
et pacem circum profundit.
Currunt pueri laeti
palmarum olivarumque tenentes ramos.
Fixa arbor distorquet truncum suum,
naturam mutantem salutat.
Non senescit, viva, confixa
nihil fructibus suis nocet.
Saxa retinent radices eius et solidiorem
faciunt terram nostram.
Circa eum, mehercle, die arbores caesae sunt,
pagus natus est cum pontibus viisque,
semina terramque operiens.
Sola oliva dolet, modo rerum novo conglutinatur,
cum arbores vicinae dilapsae sint,
cum exemplar facta sit.
Hodie superest florida coma;
signum est pacis et amoris,
in exspectatione stat columbarum albarum.


scripsit Johannes Teresi


De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis
Eritque arcus in caritate
Diluvium mythologicum
PREX
Amor ut speculum
Sollemni die Festo Mortuorum
Noli tibi similem occidere!
Volant verba...
Mentis creatio
Daedalus et Icarus
De ludis mentis
Tempora heroum hominumque felicia et fructifera
In manibus capacitas mentis …
Mores antiquorum
De clepsydra
De nativitate mundi
Magia aestiva
Mare stellarum