Veneris die 19 mensis Julii 2024

POESIS

Angelus Niger

Se mente fingendo ultra fines proiciebat
quasi esset papilio factus.
Illic, in aliena regione Occidentali,
mater eius mortua est, terram laborans nigram;
interficitur, insons, nulla ratione.
Infanti eius oculi magni erant
vultui nigro illigati, pulchri et profundi.
Lugebat.
Amaras effundebat lacrimas, in genis sordidis
veras scintillas,
dum circa se (ei videbatur) silva silet.
Solus erat in mediis arboribus herbisque;
oculos extollebat ad caelum vacuum versus;
petere ab avibus insectisque non desinebat
quonam mater eius traheretur,
cui erant vultus amabilis et nigri capilli
natura crispati.
Nemo verba eius audiebat,
alienos ab eo se ostentabant omnes
in obscuro silentio et cura ipsius defixos.
Tunc apparet in nubibus minantibus Angelus niger:
«Noli timere» ait voce suasiva
«in Elysio campo florenti cito eam es visurus!»
Statim innocens super leves alas se posuit,
oculos clausit et in astris, amoris luce cincto.
Matrem suam capillis aureis tandem amplexus est.


Usque ad hoc momentum, quamvis scientia et technologia opes magis magisque augeant et per orbem expandant, summum vero permanet impedimentum quominus terrarum orbis in duas regiones dividatur: regionem ditissimam et regionem pauperrimam. Si verumtamen regio opulenta caret ‘humanis entibus’ (quae non iam talia aestimat), et si totum ens nullum ab ea iam consideratur, unde potest accipere ea quae instrumenta creata sustineant et agant? Regio pauperrima adhuc cognoscit ens singulare (causa fertilitatis suae) sed etiam est magis totum ens: ex ea venit igitur fluxus qui sustineat regionem ditissimam, quae ignorat originem humanam entium sed ut res ea tractare non desinit. Unde sensus carminis. Ceterum, sicut dicit Severino, Τέχνη iam necavit totum ens.


scripsit Johannes Teresi


Iuppiter ex alta Olympica sede
De fortitudine mentis
Summi semitas quaeramus artificis
Columbae pacem deducunt
Mothiae et Marettimi insulae
Lumina perennia iaculantia ex undis
Mater!
Super vitrea
Aperiuntur sepulcra, taetra silentia …

Lux fiet tunc
Solus Tu...
Ithaca insula longinqua!

Et inter gentes vixit
Non unus in-differentiae casus
«Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt»
Lucis spes
Per semitas ignotas itinerarium animae meae
De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis