Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
Tamen honor magnus fuit David Stellam olim ferre
bene in Dalmatica veste infixam superbe offerre.
Divinum propter et vero singulare ingens signum
potestatis adrogantia eos damnabat ad patibulum,
homines, mulieres, pueros spretos ut obiectum indignum.
Confecto ordine, corpore congelato et anima mortificata,
in parvulum spatium coacti sordidum et obscurum,
ad mortem ibant sententia certa et praeiudicata.
Quis hoc volebat, nisi qui in corde odium habebat,
stirpis purae conceptum, pravam potestatem tenebat?
At Stella illa quae in Dei caelo lucet,
iure mortem delet, totam inscientiam torret.
Horrendum scelus captivos eos faciens, ad mortem damnatos,
sacrificium iniustum eos reddens ad fossas destinatos,
immortales coronaverunt, innocentes extulerunt,
nullo pretio a fortiori eorum aetatem aestimaverunt.
Commentarius:
Numquam memoria adiuvante par caedes temporibus antiquis aetatis vulgaris adventum praecedentibus intentione quaesita et instituta facta est.
Historici noti (Herodotus, Thucydides, Xenophon, Tacitus, Tibus Livius) caedem in campo bellico describunt inter hostes positos in utraque parte adversa et ferociter pugnante. Temporum vulgarium occursu, contigit, ut ferox et inhumanus dictator mente perversa caedem non bellicam, sed inhumanam agere statuit, cum inertem et innocentem multitudinem impulit ad hecatombem praeiudicatam.
Quamquam perversa fuerat, dictatoris mens numquam sola concipere par damnum potuit. Oportet recordemur omnem hominem historia et factis cogitationibusque culturalibus strui: antequam dictator natus fuisset, per saeculum, ab initio aetatis vulgaris, mala et prava opinio creata est contra Judaeum, avaritiae cupiditatisque figuram inventam.
Causa fortasse alicuius exempli, macula infecta expanditur quocumque, ita ut stirps omnis macularetur. Quod iniustum et perversum est. Haec macula, saxum per tempora maximum facta, saeculis decimo nono et vigesimo omne societatis elementum tam ceperat, ut ex consequentibus mens dictatoris prava iam inclinatione “naturali” formaretur.
scripsit Johannes Teresi
Summi semitas quaeramus artificis
Amor tacitus
Qui natus est Redemptor
David Stella
Imagines
Dies Natalis Romae
Tempus quid sit
Verba mea effluvia facta sunt
Autumno
Ad limites boni malique
Tota Eclipsis
Arundinea canistra
Candida ut lilium anima tua!
Metamorphosis
Diluvium mythologicum
Recordationes in sacco servatae
In caelo libertas
Iuppiter ex alta Olympica sede
De fortitudine mentis
Summi semitas quaeramus artificis
Columbae pacem deducunt
Mothiae et Marettimi insulae
Angelus Niger
Lumina perennia iaculantia ex undis
Mater!