Lunae die 20 mensis Maii 2024

POESIS

Per semitas ignotas itinerarium animae meae

Per semitas ignotas,
praeter limina mentis se proiciens,
fractis vinculis externis,
de rate consumpta,
conscientia cupit incedere
cum Pegaso ad litora aeria.
Levibus alis libratur
aboleta vita misera…
In aethere bulla crystallina,
se volvens in nubibus,
ducit pulverem sidereum,
ceteros equos albos ad se;
illic stat vera domus purorum
inter iocos et desideria.
Verba et carmina nota,
euntia modulata aureo plectro languido,
errantia per semper repetitos sonos,
conatum aerium persequuntur
concentu firmatum.
Ut araneas plicatas,
se strepito maximo immiscentes,
vias consuetas auspicio;
in lacrimis,
sine mora dies inclementes currere,
magis et magis corpus grave fieri,
interea video;
at conscientia,
clamores alienos quotidie patiens,
eis adsueta non dolet,
immo quasi servitutem quaerit.
Et nunc iter praeter limites
denique incipio,
moenis, cogitationibus, incommodis procul …
Ita ad longinqua poma matura
animum meum tandem volvo,
a deo meo oblata.
Statim, indefinito temporis momento,
Horarum filio,
Pegasus, levibus alis suis,
me ducit ad hortum meum …
et iterum se revertit ad iter suum
conscientia, e vinculis fugiens,
usque ad terras suas incognitas.


scripsit Johannes Teresi


Lumina perennia iaculantia ex undis
Mater!
Super vitrea
Aperiuntur sepulcra, taetra silentia …

Lux fiet tunc
Solus Tu...
Ithaca insula longinqua!

Et inter gentes vixit
Non unus in-differentiae casus
«Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt»
Lucis spes
De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis
Eritque arcus in caritate
Diluvium mythologicum
PREX
Amor ut speculum
Agmen columbarum volitat super oliveta
Sollemni die Festo Mortuorum