Veneris die 19 mensis Julii 2024

ARCHAEOLOGIA

LITUS HERCULANEI OMNIBUS PATET

Ora fugientium nuper aperta est

 Ringraziamenti: Diego Delso CC BY-SA delso.photo

Copyright: CC-BY-SA

A.d.XIII Kal.Iulias antiquum litus Herculanei visitatoribus iterum apertum est, quod primum accidit in horto Archaeologico. Assidua et diuturna opera  investigationis multorum peritorum, archaeologorum, architectorum, machinatorum, refectorum hoc feliciter confecit.  Herculaneum fuit oppidum maritimum conflagratione Vesuvii exstinctum anno LXXIX p.Ch.n., quod  hodie  reviviscit  auxilio privato et publico, adiuvante Instituto Packard pro Bonis Culturalibus Californiano. Opera renovationis facit ut periegetae ambulent in ora animis sibi fingendo antiquum oppidum ante mare situm. Simul sub oculis, tristis imago, ossa apparent tricentorum qui frustra effugere  eruptionem  temptaverunt. Periti opinantur nubem quadringentorum graduum eos prostravisse. In spem venerant se in aquis servare, secum ferentes res necessarias, expectantes navigia ut in ea conscenderent. Reliquiae inventae sunt paulatim ante quadraginta annos, magna cum admiratione archaelogorum, sub fornicibus portus ubi cumbae hieme manebant, quarum una subversa superfuit. Corpora conciderunt una super altera coacta, ut primum nube fervidissima et venenosa percussa sunt: sic ostenduntur visitatoribus multis saeclis transactis, immanis calamitatis documentum. Magna pars miserorum, quod  saltem superfuit, cubat in latere, alii facie deorsum, pauci resupini, matres supra puerulos, ut eos frustra tuerentur. Adhuc reliquiae fugientium nos monent de eruptionum periculo ad novam calamitatem vitandam.  

 

Scripsit Lydia Ariminensis


THESAURUS MILIUM XXX NUMMORUM IN SARDINIAE MARI REPERTUM EST
DE DOMO TIBERIANA
THEATRUM NERONIS REPERTUM EST
MAGNA STATUA HERCULIS EFFOSSA EST...
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
Mentula maxima in Hispania detecta est
GALEAE ANTIQUISSIMAE PUGNAE INVENTAE SUNT