Solis die 19 mensis Maii 2024

CINEMATA

MARGARITAE THEOREMA

Image: Martin Kraft (photo.martinkraft.com)
License: CC BY-SA 4.0 via Wikimedia Commons
Martin Kraft • CC BY-SA 4.0

De voluptate mathematica

ANNO MMXXIII      FRANCOGALLIA -HELVETIA

Regimen spectaculi: Anne Novion.
Histriones maximi momenti: Ella Rumpf ( Marguerite Hoffmann)
Jean-Pierre Darroussin  (Laurent Werner,  theseos curator)
Clotilde Courau (Suzanne)
Julien Frison ( Lucas Savelli)

Margarita est discipula ingeniosissima Scholae  Universitariae  Parisinae  (ENS), omnino  mathematicae dedita quae thesin  de coniectura Goldbach paratura est . Sed extremo tempore ante disputationem in angustiis  versatur, cum moderator professor Laurentius Werner muneribus oppressus  recusat ne opus discipulae  recenseat atque discipulum magni ingenii Oxonio venientem ut tutorem ei proponit. Margarita, valde irata, auxilium collegae repudiat, tamen res ei damno est. Nam dum thesin disputat, discipulus Oxoniensis, cui nomen est Lucas Savelli, in controversiam rationem mathematicam vocat cum non probata constet. Qui infelix exitus in tantum maerorem eam addducit ut  Scholam relinquat. Frusta professor et mater puellam hortantur ut studia rursus retractet. Deinde mutato more et tecto,  operam dat velut emporii adiutrix; eodem tempore multum lucri sibi et saltatrici una cum se habitanti parat aleam  Sinensem (Mahjong) exercens, ex qua novum incitamentum studiorum mathematicorum trahit. Itaque omnes muros domicilii nigro colore pingit quasi tabulae essent ad numeros scribendos. Advocato in auxilium Luca, totam argumentationi coniecturae Goldbach se tradit, mutuo amore interea accenso. Tamen studium improbum Margaritae et aemulatio  eos separat. Margarita sola computationis aenigma solvit et explicat in tabula apud Scholam Universitariam, dum omnes, discipuli et professores, admiratione moti, retro stant. Demum, maximo plauso accepto, Margarita Lucam insequitur, qui eam complectitur, neglecto certamine studiorum: amor mathematicam vincit.

Fabula optime structa numeros invidiae et amori miscet: sed quod maxime manifestum apparet  maturitas capta a discipula,  quae post cladem in alia animum pandit  novas opportunitates inveniens: amicitiam, lucrum, amorem et bonum exitum studiorum. Laetus epilogus nonne est fabulosus? Tamen spectatores valde delectat.

 

 

Scripsit Lydia Ariminensis


UNA VITA (ONE LIFE)
BALAENA: DE SPECTACULO CINEMATOGRAPHICO RECENTISSIMO
DANS (Dante)
PATRIAE DESIDERIUM (Nostalgia)
ALBUS, ALBUS DIES (A white, white day)