Veneris die 19 mensis Julii 2024

MISCELLANEA

LUSTRATIONES LATINAE IN MUSEO MATRITENSE "EL PRADO"

Fieri non potuisset quin EPHEMERIS, acta diurna fautorum Latinitatis VIVAE, retullisset hoc inceptum mirificum sociorum Collegi Latinitatis Valentiae cum Museo "El Prado"!
Ipsi rem explicant his verbis: "Hoc inceptum proponit culturam artis coniungendam et linguam fundatricem culturae Europaeae, quae per saecula communicationis vehiculum habuit."

Tabulae pictae artistarum praeclarum scaenas mythologicas  fingentes explicantur LATINE a magistris Collegii Latinitati. Ecce exempla:

 

Tres Gratiae (1630 - 1635) a Petro Paulo Rubens. Commentatur latine Esteban Bérchez Castaño, Praeses Collegii Latinitatis.



"Diana et Calisto" (ca. 1635) a Rubenio. Latine explanat Maria Luisa Aguilar García, magistra apud IES El Puig (El Puig, Valencia) et collegii latinitatis praeses.



Judicium Paridis (ca. 1638) a Petro Paulo Rubens. Enarrat latine Georgius Tárrega Garrido, Collegii Latinitatis Praeses.



Venus et Adonis (1554) a Titiano. Commentatur Guillelmus Palao, socius Collegii Latinitatis.



"Seneca, postquam venas suas aperuerit, in balneo ubi veniunt amici, dolore habiti, jurantes odium Neroni, qui mortem magistri sui decrevit" ab Emmanuel Domínguez cum explanationibus latinis Caroli García e Collegio Latinitatis.



Hae lustrationes et quattuordecim ceterae vidi possunt in hac pagina Collegii:

LUSTRATIONES

Scripsit Albinus Emporitanus


Quartumne bellum poenicum?
IMPERATOR
Parva Hinnula
Percontatio Siderei Chiong
DISPUTATIO DE BELLO UKRAINICO