Parva Hinnula
Haec est nova pagina Youtube quae nobis visu digna esse videtur. Illa Elizabetha his verbis rem suam explicat:
"Polona sum quae delectatur lingua et litteris Latinis. Apud hunc canalem Tutubensem divulgare volo notitiam litterarum Polonicarum quae Latine exeratae sunt, necnon publici iuris facere interpretationes fabularum, quas confeci, ne dicam de sescentis aliis consiliis, quae in animo volvo, et quae gradatim, ut spero, potero ad rem deducere et quorum fructus in hoc canali omnibus palam faciam."
Dicit se magnopere de auctoribus Polonis tractaturam esse sed de multis aliis rebus loquitur ut in hoc acroama de antiqua mythologia slava:
Utinam vobis placeat!
Scripsit Albinus Emporitanus
IN MEMORIAM PROFESSORIS VALAFRIDI STROH
Nuntii Novissimi Latini Televisifici
Cum ChatGPT LATINE colloqui
De conventu IV Collegii Latinitatis Malacae peracto
Quartumne bellum poenicum?
IMPERATOR
Percontatio Siderei Chiong
LUSTRATIONES LATINAE IN MUSEO MATRITENSE "EL PRADO"
DISPUTATIO DE BELLO UKRAINICO
MEDEA
TRES CAPRI ASPERI
COLLOQVIA BARCINONENSIA III
COLLOQVIA BARCINONENSIA II
COLLOQVIA BARCINONENSIA I