Mercurii die 14 mensis Augusti 2024

HUMANITATES

COLLOQVIA PHILOLOGICA IV

Magistri plagosi

Orbilius - Tu, praeses bibliothecarum, possesne mihi opem ferre?

Varro - Orbili uafer ac insectator, rogatum aperi, dummodo me non iurgeris.  

Orbilius  - Meum librum aliquo in scrinio seruas?

Varro - Inscriptus est quomodo?

Orbilius - Amplius non recordor, memoria iam a tempore destitutus…

Horatius - Tibi dicturus sum: Periplagosiae.

Orbilius - Facete Quinte, olim alumne -postea uersificator, nunquam aequus atque Andronicus in gradu poesis-, non recordor ita fuisse, sed iam uideo quid significes.

Philippinus da Lugo - Ne cura, Orbili, tales sunt discipuli quales parentes nobis tradunt, saepe infestos, et sola ferula eos regit. 

Johannes de Rauenna Conuersini - Philippe, litterator dicende, nisi hoc nomine quamuis demisso et ueros magistros offendo, plagosior mihi quam Orbilius Horatio, aliquando scripsi quod ad te attinebat: “Errant ad imbuendos pueros litteris adhiberi saeuitiam arbitrati; modestia et placabilitate eruditores magis proficiunt”.  

Philippus da Lugo - Certe, uetus mihi discipule, qui praecetor factus improbus es, si tuus optimus auditor, Guarinus, nec quidem semel te nominauit in scriptis. Et, si de alapis agimus, memorare queo etiam te exarauisse in tuo Rationario, quod in hac aeternitate legendi copia data est: “Tenui quis [pater] uibice pro infantulo iratus furit”. Querebaris de parentibus nimis sollicitis et quid uibex tenuis est nisi plaga?

Orbilius - Non multum differt ab eo quod ego scripsi…

Guarinus Veronensis - Numquam me contudit Johannes magister, pro eo aduocare possum, quamquam solum Chrysoloram recordatus sum, quia de graeca lingua maxime curabam et Johannes nec docuit nec quidem didicit.

Johannes de Rauenna Conuersini - Sicut aliquando etiam scripsi: "ore externo Latinum alloqui quid sibi uelit non prorsus capio". Immo magis: "athice si peroraueris, barbarus mihi eris".

Quintilianus - Pessime cogitatum est.

Johannes de Rauenna Conuersini - Mea sententia erat, tempore pristino ante illecebras recentiores. Neque Petrarca unquam sermone isto potitus est. Sed, quoad pueros, "sit placiditas, sit lenitas in praeceptore, alliciat uenire iuniores quam cogat ad scolam".

Orbilius - [submisse] Pro scelus! Quam se adulantur hi nouiores, suas nugas ipsi in labris regustantes!

Quintilianus - Saltem istam rem acu tetigisti. Certum est etenim "ingenia puerorum nimia interim emendationis seueritate deficere".

Horatius - [submisse Orbilio] Assentior tibi magis quam uellem.

Scripsit Daniel Álvarez


COLLOQVIA PHILOLOGICA V
COLLOQVIA PHILOSOPHICA I