Martis die 16 mensis Julii 2024

CULTUS

DANS ALIGHIERI

De summo poeta Italico

Dantes talis vir fuit ut nemini Italorum, quamvis omnis eruditionis experti, eius virtutes, aegritudines, cogitationes liceat ignorare.

Is enim magis nostrae gentis prosperitati, Italiae gloriae profuit, quam per multa hominum saecula viri rei publicae gerendae peritissimi rexere. Externi homines, qui nos contemnere ac despicere ut impotentes atque imbelles student, non sine quodam metu virum illum admirantur, cuius memoriam neque tempora, neque servitus, neque effrenata exterarum gentium dominatio, delere potuerunt.

Mira est terra, quae tam ornatum virum gignit eaque animi vita abunde perfruitur, quae exstingui non potest.  Homines ingeniis magnis praediti, quia magna sententiarum gravitate et verborum ponderibus rem publicam auxerunt, divinum afflatum a Dante duxerunt.

Quam ob rem hic noster quasi parens patrii sermonis dici potest; nam quem sermonem inopem verbis, incomptum, puerilem invenerat, illum adultum, copiosum, liberum, elegantem reliquit; cum enim verborum et locutionum flores carpsisset ex differentiis Italici sermonis, linguam formavit, quae cum in omnibus temporibus iniquis inter advenas, tum praecipue inter nos Patriae imago erit.

Scripsit Johannes Teresi


DOMINUS DE BYRON ABHINC ANNOS DUCENTOS MORTUUS EST
DE FUTURO ORATORE
“NON SCHOLAE, SED VITAE DISCIMUS”
Dionysius et anus Syracusana
DE ELOQUENTIAE UTILITATE