Saturni die 30 mensis Septembris 2023

CULTUS

DE ELOQUENTIAE UTILITATE

Eloquentia, quae litteras alit, impetu ac animi perturbatione sensus hominumque mentes pertractat. Eadem efficit ut veritatem percipiamus, inveniamus, diligamus, reddens eam amabilem et manifestam: eadem efficit ut ab omnibus turpitudinibus abhorreamus, virtutes imitemur, harum rerum utrumque plus minusve quasi quadam permixtione animis hominum insitum atque innatum esse videatur.

Nemo diffiteri potest hominem litteratum, si modo his eloquentiae muneribus fungi potest, magnam utilitatem patriae adferre; nam effrenata pecuniae cupiditas, caecaque gloriae libido non solum non est ei adiumento, sed detrimento in perficiendo, ut ita dicam, hoc honesto munere, quod pecuniae cupiditas animum venalem hominis litterati effingit caecaque gloriae libido eum dominatur.

Ille qui turpitudinibus inservit cupiditatum, hic nec digne amare nec recte suam artem sequi potest. At qui nullius mercedis spe motus ad beneficium et ad generosum, ut ita dicam, artis honorem studia et vitam reponit, cum ceteri omnia consilia factaque ad divitias et honores referant, is curabit ut ars patriae commodo utilitatique futura sit.

Curavit Johannes Teresi

Scripsit Hugo Foscolo


“NON SCHOLAE, SED VITAE DISCIMUS”
Dionysius et anus Syracusana
DANS ALIGHIERI
DE HISTORIA VINI TRINACRIAE
Poeta an mysticus?