Martis die 16 mensis Julii 2024

CULTUS

DE FUTURO ORATORE

Marci Fabii Quintiliani loci electi ab Eduardo

b2-XVIII***. Ante omnia futūrus ōrātor, cui in maximā celebritāte et in mediā reī pūblicae lūce vīvendum est, adsuēscat iam ā tenerō nōn reformīdāre hominēs neque illā sōlitāriā et velut umbrāticā vītā pavēscere. Excitanda mēns et attollenda semper est, quae in eius modī sēcrētīs aut languēscit et quendam velut in opācō situm dūcit, aut contrā tumēscit inānī persuāsiōne: necesse est enim nimium tribuat sibi quī sē nēminī comparat. XIX. Deinde cum prōferenda sunt studia, cālīgat in sōle et omnia nova offendit, ut quī sōlus didicerit quod inter multōs faciendum est. XX. Mittō amīcitiās, quae ad senectūtem usque firmissimē dūrant religiōsā quādam necessitūdine inbūtae: neque enim est sānctius sacrīs īsdem quam studiīs initiārī. Sēnsum ipsum, quī commūnis dīcitur, ubi discet, cum sē ā congressū, quī nōn hominibus sōlum sed mūtīs quoque animālibus nātūrālis est, sēgregārit? XXI. Adde quod domī ea sōla discere potest quae ipsī praecipientur, in scholā etiam quae aliīs. Audiet multa cotīdiē probārī, multa corrigī, prōderit alicuius obiūrgāta dēsidia, prōderit laudāta industria, XXII. excitābitur laude aemulātiō, turpe dūcet cēdere pārī, pulchrum superāsse maiōrēs. Accendunt omnia haec animōs, et licet ipsa vitium sit ambitiō, frequenter tamen causa virtūtum est. ....

 I. Trāditō sibi puerō docendī perītus ingenium eius in prīmīs nātūramque perspiciet. Ingeniī signum in parvīs praecipuum memoria est: eius duplex virtūs, facile percipere et fidēliter continēre. Proximum imitātiō: nam id quoque est docilis nātūrae, sīc tamen ut ea quae discit effingat, nōn habitum forte et ingressum et sī quid in peius notābile est. II. Nōn dabit mihi spem bonae indolis quī hoc imitandī studiō petet, ut rīdeātur; nam probus quoque in prīmīs erit ille vērē ingeniōsus. Aliōquī nōn peius dūxerim tardī esse ingenī quam malī: probus autem ab illō sēgnī et iacente plūrimum aberit. III. Hic meus quae trādentur nōn difficulter accipiet, quaedam etiam interrogābit: sequētur tamen magis quam praecurret. Illud ingeniōrum velut praecōx genus nōn temerē umquam pervenit ad frūgem. IV. Hī sunt quī parva facile faciunt et audāciā prōvectī quidquid illud possunt statim ostendunt, possunt autem id dēmum quod in proximō est: verba continuant, haec vultū interritō, nūllā tardātī verēcundiā prōferunt: nōn multum praestant, sed cito; V. nōn subest vēra vīs nec penitus immissīs rādīcibus nītitur, ut quae summō solō sparsa sunt sēmina celerius sē effundunt et imitātae spīcās herbulae inānibus aristīs ante messem flāvēscunt. Placent haec annīs comparāta; deinde stat profectus, admīrātiō dēcrēscit. VI. Haec cum animadverterit, perspiciat deinceps quōnam modo tractandus sit discentis animus. sunt quīdam, nisi īnstiteris, remissī, quīdam imperia indignantur, quōsdam continet metus, quōsdam dēbilitat, aliōs continuātiō extundit, in aliīs plūs impetus facit. Mihi ille dētur puer quem laus excitet, quem glōria iuvet, quī victus fleat. VII. Hic erit alendus ambitū, hunc mordēbit obiūrgātiō, hunc honor excitābit, in hōc dēsidiam numquam verēbor. *VIII. Danda est tamen omnibus aliqua remissiō, nōn sōlum quia nūlla rēs est quae perferre possit continuum labōrem, atque ea quoque quae sēnsū et animā carent ut servāre vim suam possint velut quiēte alternā retenduntur, sed quod studium discendī voluntāte, quae cōgī nōn potest, cōnstat.. IX. Itaque et vīrium plūs adferunt ad discendum renovātī ac recentēs et ācriōrem animum, quī ferē necessitātibus repugnat. X. Nec mē offenderit lūsus in puerīs (est et hoc signum alacritātis), neque illum trīstem semperque dēmissum spērāre possim ērēctae circā studia mentis fore, cum in hōc quoque maximē nātūrālī aetātibus illīs impetū iaceat. XI. Modus tamen sit remissiōnibus, nē aut odium studiōrum faciant negātae aut ōtiī cōnsuētūdinem nimiae. sunt etiam nōnnūllī acuendīs puerōrum ingeniīs nōn inūtilēs lūsūs, cum positīs invicem cuiusque generis quaestiunculīs aemulantur. XII. Mōrēs quoque sē inter lūdendum simplicius dētegunt: modo nūlla videātur aetās tam īnfirma quae nōn prōtinus quid rēctum prāvumque sit discat, tum vel maximē fōrmanda cum simulandī nescia est et praecipientibus facillimē cēdit; frangās enim citius quam corrigās quae in prāvum indūruērunt.

Sūmat igitur ante omnia parentis ergā discipulōs suōs animum, ac succēdere sē in eōrum locum ā quibus sibi libērī *5 trādantur exīstimet. Ipse nec habeat uitia nec ferat. Nōn austēritās eius trīstis, nōn dissolūta sit cōmitās, nē inde odium, hinc contemptus oriātur. Plūrimus eī dē honestō ac bonō sermō sit: nam quō saepius monuerit, hoc rārius castīgābit; minimē īrācundus, nec tamen eōrum quae ēmendanda erunt dissimulātor, simplex in docendō, patiēns labōris, adsiduus *6 potius quam inmodicus. Interrogantibus libenter respondeat, nōn interrogantēs percontētur ultrō. In laudandīs discipulōrum dictiōnibus nec malignus nec effūsus, quia *7 rēs altera taedium labōris, altera sēcūritātem parit. In ēmendandō quae corrigenda erunt nōn acerbus minimēque contumēliōsus; nam id quidem multōs ā prōpositō studendī *8 fugat, quod quīdam sīc obiūrgant quasi ōderint. Ipse aliquid, immō multa cotīdiē dīcat quae sēcum audītōrēs referant. Licet enim satis exemplōrum ad imitandum ex lēctiōne suppeditet, tamen uīua illa, ut dīcitur, uōx alit plēnius, praecipuēque praeceptōris quem discipulī, sī modo rēctē sunt īnstitūtī, et amant et uerentur. Vix autem dīcī potest quantō libentius imitēmur eōs quibus fauēmus.

*** e collectione operum c. t. thelatinlibrary

Scripsit Eduardus


DOMINUS DE BYRON ABHINC ANNOS DUCENTOS MORTUUS EST
“NON SCHOLAE, SED VITAE DISCIMUS”
Dionysius et anus Syracusana
DE ELOQUENTIAE UTILITATE
DANS ALIGHIERI