Martis die 16 mensis Julii 2024

CULTUS

“NON SCHOLAE, SED VITAE DISCIMUS”

De bono Praeceptore

Sumat ante omnia praeceptor parentis erga discipulos suos animum, ac succedere se in eorum locum, a quibus sibi liberi tradantur, existimet; ipse nec habeat vitia, nec ferat.

Non austeritas eius tristis, non dissoluta sit comitas, ne inde odium, hic contemplus oriatur. Plurimus ei de honesto ac bono sit sermo; nam quo saepius monuerit, hoc rarius castigabit.

Minime iracundus, ne tamen eorum quae emendanda erunt dissimulator; simplex in docendo; patiens laboris; assiduus potius quam immodicus. Interrogantibus libenter respondeat, non interrogantes percontetur ultro. In laudani discipulorum dictionibus nec malignus, nec effusus, quia res altera taedium laboris, altera securitatem parit. In emendando quae corrigenda erunt, non acerbus minimeque contumeliosus; nam id quidem multos a proposito stedendi fugat, quod quidam sic obiurgant, quasi oderint. Ipse aliquid, immo multa, cotidie dicat, quae secum audita referant. Licet enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione suppeditet, tamen viva illa, ut dicitur, vox alit plenius, praecipueque eius praeceptoris, quem discipuli, si modo recti sunt instituti et amant  verentur.

 

De vi institutionis

Tradito sibi puero, docendi perìtus ingenium eius in primis naturamque perspiciat. Ingenii signum in parvis praecìpuum memoria est. Eius duplex virtus: facile percipere et fideliter continere. Proximum imitatio: nam id quoque est docilis naturae, sic tamen ut ea, quae discit, effìngat. Haec cum animadverterit, perspìciat deìnceps quonam modo tractandus sit discentis animus.

Sunt quidam, nisi institeris, remissi; quidam imperia indignantur; quosdam continent metus, quosdam debilitat; alios continuation extundint, in aliis plus impetus facit.

Danda est tamen omnibus aliqua remisso. Mores quoque se inter lundendum simplicius detegunt; modo nula videatur aetas tam  infirma, quae non protinus quid rectum pravumque sit, discat; tum vel maxime formanda, cum simulandi nescia est, et praecipientibus facillime cedit. Frangas enim citius quam corrigas, quae in pravum induruerunt.

 

De utilitate publicae scholae

Necesse est ut futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei publicae luce vivendum est, assuescat iam a tenero non reformidare homines neque illa solitaria et velut umbratica vita pallescere. Excitanda mens et attolenda semper est, quae in eiusmodi secretis aut languescit aut contra tumescit inani persuasione. Necesse est enim nimium tribuat sibi, qui se nemini còmparat. Deinde cum proferenda sunt studia, caligat in sole et omnia nova offendit, ut qui solus didicerit quod inter multos faciendum est. Mitto amicitias, quae ad senectutem usque firmissime durant, religosa quadam necessitate imbutae. Neque enim est sanctius sacris iisdem quam studiis initiari. Adde quod domi ea sola discere potest, quae ipsi praecipientur; in schola etiam quae aliis. Audiet multa cotidie probari, multa corrigi: proderit alicuius obiurgata desidia, proderit laudata industria; excitabitur laude aemulatio; turpe ducet cedere pari, pulchurum  superasse maiores. Accendunt omnia haec animos, et licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causa virtutum est.

 

Marci Fabii Quintiliani loci electi a Johanne Teresi

Scripsit M. F. Quintilianus


DOMINUS DE BYRON ABHINC ANNOS DUCENTOS MORTUUS EST
DE FUTURO ORATORE
Dionysius et anus Syracusana
DE ELOQUENTIAE UTILITATE
DANS ALIGHIERI