Martis die 16 mensis Julii 2024

CULTUS

 

                                                                                 

                                      

Anus quaedam, cum Syracusani omnes Dionysii tyranni mortem optarent propter nimiam morum acerbitatem et animi saevitiam, sola cotidie deos precabatur ne tyrannus morte raperetur. Ubi hoc Dionysius cognovit, admiratus non debitam benevolentiam, arcessivit anum et cur ita faceret sciscitatus est. Tum illa:" Hoc facio sciens. Cum enim puella essem et a saevo tyranno Syracusani opprimerentur, ego mortem eius optabam. Cum autem is necatus est, tyrannus taetrior dominationem occupavit de cuius exitio deos precabamur. Nunc tu dominationem adeptus es, qui pessimus et crudelissimus omnium es. Quaproter ego, verens ne deterior sequatur, si tu opprimaris, deos precor ut diu te servent".

Neque minorem Syracusis audaciam ostendit matrona quaedam admodum aetate provecta, quae, Syracusanis omnibus Dionysii tyranni propter intolerandam crudelitatem votis mortem expetentibus, una cotidie matutino tempore Deos, ut incolumis ac superstes esset, orabat.

Quod ubi Dionysius cognovit, benevolentiam admiratus, quam sibi minime debitam sciebat, arcessitam interrogavit qua re quove suo merito id feceret.

Tum illa: “Non sine causa facio: puella enim, cum gravem tyrannum haberemus, eo carere cupiebam: quo interfecto, alter aliquando taetrior arcem occupavit; eius quoque dominationi finem imponi magni aestimabam: te deinde principem superioribus importuniorem habere coepimus.

Nunc autem existimo, te absumpto, deteriorem in locum tuum posse succedere. Quod timens ne eveniat, Deos oro ut impediant ne quis tibi insidietur, et caput meum cotidie pro tua salute devoveo”

Tum facetam audaciam Dionysius punire nos est ausus.

 

Textus per Vergilium Paladini Latine versus Johannemque Teresi accomodatus

Scripsit Diodorus Siculus


DOMINUS DE BYRON ABHINC ANNOS DUCENTOS MORTUUS EST
DE FUTURO ORATORE
“NON SCHOLAE, SED VITAE DISCIMUS”
DE ELOQUENTIAE UTILITATE
DANS ALIGHIERI