Jovis die 16 mensis Januarii 2025

ARCHAEOLOGIA

 

                                DE DOMO TIBERIANA

                                        

                                   

                              Nuper visitatoribus aperta est

Romae, post quinquaginta fere annos visitatoribus aperta est Domus Tiberiana in Hortis archaeologicis Colossei, aedificata primo saeclo p.C.n. in clivo inter septem triones et occasum solis spectanti. Ob amplitudinem et magnificentiam fuit prima vera sedes imperatoria. Re vera, quamquam  nomen a Tiberio ortum est, archaeologi  invenerunt aedificii fundamenta  aetatis Neronis esse, ideo eodem tempore ac Domus Aureae iacta. Exhibitio nominata“Imago imperii” ex tredecim locis in itinere constat:  vices domus narrat quae ob periculum ad structuram pertinens longum per intervallum clausa est antequam refecta esset.

Aditu patefacto iter sinuatum restitututum est perducens a Foro Romano ad Palatinum: visitator ingredi potest per viam opertam cui nomen est Clivus Victoriae, ita ut intellegat quo modo imperator ad domum accesserit.

Monumentum collustrabitur luce dynamica  varia  coloribus et vi ut spectatores frui possint nova aedificii facie quae quodam modo tempus praeteritum narret.

Si plura vis cognoscere https://www.finestresullarte.info/attualita/riaperta-la-domus-tiberiana-sul-palatino

Scripsit Lydia Ariminensis


DONUM BACCHI ANTIQUISSIMUM
LITUS HERCULANEI OMNIBUS PATET
THESAURUS MILIUM XXX NUMMORUM IN SARDINIAE MARI REPERTUM EST
THEATRUM NERONIS REPERTUM EST
MAGNA STATUA HERCULIS EFFOSSA EST...
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
Mentula maxima in Hispania detecta est
GALEAE ANTIQUISSIMAE PUGNAE INVENTAE SUNT