THEATRUM NERONIS REPERTUM EST
Hic verisimiliter suam faciem histrionalem ostentabat
Romae, sub domo Roboris, sede Ordinis Equestris Sancti Sepulcri, quinque metra altae, inventae sunt ab archaeologis, ut videtur, reliquiae theatri imperatoris Neronis. Columnae cum marmore variis coloribus, capitella ex alabastrita, folia aurea ad opera tectoria ornanda etiamque caveae et scaenae ex cavo emerserunt. Effossiones inceptae sunt ab anno 2020, sub cura archaeologae Daniela Porro. Imaginari licet in hoc theatro intra Hortos Agrippinae exstructo Neronem lyra cecinisse coram spectatoribus: nam studiosissimus scaenae artium fuit, se existimavit non solum musicum sed etiam histrionem et poetam. Huius rei testis fuit Suetonius, qui rettulit praeclaram sententiam Neronis morituri: “Qualis artifex pereo!” (Nero, 49)
Scripsit Lydia Ariminensis
DE MONUMENTIS ROMANORUM IN ILLYRICO EPIROQUE (II)
DE NOVA ARCHAEOLOGIA LEVANTINA
AEDIFICIUM ROMANUM IN CAELIO NUPER REPERTUM
DE MONUMENTIS ROMANORUM IN ILLYRICO EPIROQUE (I)
Castra Romana in Slovacia Nuper Reperta
De Nova Investigatione Archaeologica in Catalonia
De Inventione Societatis Matrilineae apud Çatalhöyük
TE K'AB CHAAK ET SPLENDOR IADEI
Novae effossiones Emporitanae
VIRIDIA ANTIQUA POMPEIIS RENATA SUNT