Martis die 16 mensis Julii 2024

ARCHAEOLOGIA

GALEAE ANTIQUISSIMAE PUGNAE INVENTAE SUNT

Anno DLXV a.Ch.n. coloni Graeci Phocaeenses emporium condiderunt apud litus occidentis Corsicae, quod Alalia (Graece Ἀλαλίη) appellatum est. Ut Herodotus historicus narrat, cum Cyrus Magnus Lydiam et Ioniam occupavisset, multitudo profugorum urbis Phocaeae huc convenerunt ita ut emporium auctum oppidum factum sit. Carthaginienses et Tusci socii anno DXL a.Ch.n. proelio navali cum Alaliae incolis congressi sunt non longe ab oppido, ex quo coloni Graeci victores discesserunt, quamvis hostium naves duplae essent. Tamen XL longae naves (πεντηκόντεραι) deletae sunt, reliquae autem magno detrimento affectae non iam aptae ad pugnadum fuerunt. Anceps proelium incolas impulit ut Alaliam desererent et in Italiam Meridionalem migrarent ubi, empta terra in Campania, oppidum c.n.e. Ὑέλη condiderunt, postea vocatum Elea vel Velia.

Nuper effossio effecta in Horto archaeologico Paesti et Veliae in lucem protulit arma et galeas quae verisimiliter reliquiae sunt antiquissimae pugnae navalis apud Alaliam. In arce oppidi, sub pavimento templi Ἀθηνᾷ dicati, in spatio sacro fragmenta vasorum, armorum, partes scuti et duae galeae prope integrae servatae inventa sunt. Moderator musaeorum Maximus Osanna opinatur reliquias deae Ἀθηνᾷ oblatas esse ut spolia pugnae maritimae Alaliensis. Praecipua est antiquitas rerum quae repertae sunt in situ archaeologico unde putantur nova et egregia exire posse.

Scripsit Lydia Ariminensis


LITUS HERCULANEI OMNIBUS PATET
THESAURUS MILIUM XXX NUMMORUM IN SARDINIAE MARI REPERTUM EST
DE DOMO TIBERIANA
THEATRUM NERONIS REPERTUM EST
MAGNA STATUA HERCULIS EFFOSSA EST...
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
Mentula maxima in Hispania detecta est