Martis die 25 mensis Junii 2024

ARCHAEOLOGIA

Mentula maxima in Hispania inventa est

Effossiones Musaei Historici oppidi Nueva Carteja in regione Andalusiae in lucem statuam penis protulerunt, prope dimidium metri longam in ima aedificii parte apud situm archaeologicum El Higueron. Periti stationem gentis Hibericae fuisse usque a IV saeculo a.C.n. reputant donec anno CCVI a.C.n. a Romanis capta est, qua re etiam reliquiae Romanae hic inventae sunt. Nam hoc signum frequentius est ubicumque Imperii, cum contra fascinationem existimatum sit, simulque σύμβολος prosperae fortunae et fecunditatis, adeo ut amuleta forma mutonis effingerentur.

Tanta est amplitudine ut fortasse haec statua maxima penis imago sit ex omnibus adhuc reperta; sic ait Andrés Roldán, inquisitor Universitatis Estremadurae (ex voce Latina “terra extrema et dura”) nec non rector Musaei supra relati, qui de re bibliographiam recenset.

Scripsit Lydia Ariminensis


LITUS HERCULANEI OMNIBUS PATET
THESAURUS MILIUM XXX NUMMORUM IN SARDINIAE MARI REPERTUM EST
DE DOMO TIBERIANA
THEATRUM NERONIS REPERTUM EST
MAGNA STATUA HERCULIS EFFOSSA EST...
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
GALEAE ANTIQUISSIMAE PUGNAE INVENTAE SUNT