Martis die 16 mensis Julii 2024

ARCHAEOLOGIA

MAGNA STATUA HERCULIS EFFOSSA EST...

Romae, apud reginam viarum

Romae, abhinc aliquot menses, duo milia a  via  Appia, “regina viarum, opera redintegrationis cloacae efficitur, quae effossiones usque ad vicesimum metrum sub solo postulat in area  non tantum ad naturam sed etiam ad archaeologiam pertinenti. In Horto Scott, non longe a sepulcro Priscillae, inventa est statua  marmorea  magna sic ut homo,  quae existimatur posita esse priore saeculo in fossa ducta veteri clocae exstruendae. Cum simulacrum illuc reiectum sit a sede nescio qua, ratio deest agnitionis. Per comparationes archaeologi opinantur illud effingere Herculem: quod  pellis leonis et clava, huius herois  signa, ostendunt. Statua, mira res, prope integra apparet, etiamque basis separatim reperta est. Prima quaesto tamen ad hoc attinet: quis sit clarus vir velut  Hercules effictus. Vultus corruptus quendam similitudinem ostendit congruentem cum imagine nummorum Traiani Decii, qui  biennium  imperator fuit ab anno CCXLIX ad CCLI p.C.n. Opus refectionis plura indicia offeretur.

Scripsit Lydia Ariminensis


LITUS HERCULANEI OMNIBUS PATET
THESAURUS MILIUM XXX NUMMORUM IN SARDINIAE MARI REPERTUM EST
DE DOMO TIBERIANA
THEATRUM NERONIS REPERTUM EST
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
Mentula maxima in Hispania detecta est
GALEAE ANTIQUISSIMAE PUGNAE INVENTAE SUNT