Martis die 16 mensis Julii 2024

ANTIQUITAS

ANTIQUI MORES (VI)

De pistrina

In antiquitate pistrina inter tabernas fuit prima matutino tempore omnibus aperta, ut conici potest a Martialis versibus (XIV, 223).

Surgite: iam vendit pueris ientacula pistor
Cristataeque sonant undique lucis aves.

Nam, quod etiam hodie accidit, nocturno tempore pistores operam dabant, ita ut multo mane panis emptoribis paratus sit. Re vera usque ad II saeculum a.C.n. Romae defuerunt pistrinae quae panem venui subicerent, cum antea domi mulieres vel servi hunc confecissent. In ditiorum domibus pistor privatus mansit, id est antiquiore tempore servus, ut vocabulum pistor testatur significans eum qui granum pistat vel mola frangit apud pistrinum. Archaeologi numeraverunt Pompeiis XXXIV pistrinas cum molis, vel quattuor, a servis circumactis.

Imperii tempore pistrinae maximi momenti factae sunt, cum ab anno CCLXX p.C.n. largitio frumenti in panis erogationem conversa esset relicti in gradibus pistrini, ex qua re panis gradilis nominatus est.

Quandoquidem panis alimentum primarium exstitit, eius pretium ad rem politicam attinuit, ideo corpus pistorum ab annonae magistratibus semper inspectum est. Non omnes pistores in Urbe populo panem venditabant, sed aliqua panificia mercatoribus et tabernariis eum suppeditabant; fuerunt autem pistores in viis mercem offerentes, praesertim dulciarii vel crustularii clamantes ut laudarent dulcia melle, lacte, oleo, aromatibus confecta.

Quamquam opera pistorum maximi momenti fuit, tamen pistores inferiore statu existimabantur, ut scriptum invenimus apud Suetonium (Vita Divi Augusti, 4):

"Verum idem Antonius, despiciens etiam maternam Augusti originem, proavum eius Afri generis fuisse et modo unguentariam tabernam modo pistrinum Ariciae exercuisse obicit. Cassius quidem Parmensis quadam epistola non tantum ut pistoris, sed etiam ut nummulari nepotem sic taxat Augustum: "Materna tibi farinast ex crudissimo Ariciae pistrino: hanc finxit manibus collybo decoloratis Nerulonensis mensarius."

Scripsit Lydia Ariminensis


ANTIQUI MORES (X)
ANTIQUI MORES (IX)
LX reperta archaeologica in Italiam relata sunt
ANTIQUI MORES(VIII)
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
De servorum cubiculo
ANTIQUI MORES (VII)
ANTIQUI MORES(V)
ANTIQUI MORES(IV)
ANTIQUI MORES (III)