Veneris die 29 mensis Martii 2024

ANTIQUITAS

DE OLEI USU

In Mesopotamia Aegyptoque olei mercatura antiquioribus temporibus comprobata est: paulatim per commercia Phoenicum, Micenensium, Graecorum olivarum cultura diffusa est late longeque in regionibus quae Mari Nostro adluuntur. Olearum nuclei reperti sunt in effossionibus Thirynthis, in sepulcris Mycenarum, de oleastro scripsit Homerus cum cubile Ulixis et Penelopae sculptum esset ex huius arboris trunco. Quam magnum fuerit pondus olivae cultus evincitur a certamine Minervae cum Neptuno de Atticae possessione. Neptunus elicuit a terra equum, signum fortitudinis et virtutis bellicae, sed Minerva oleastrum; Cecrops aestimavit deae donum utilius: nam fructu compresso huius arboris nocte collustratur, vulnera curantur, praesertim oleae praecipuum alimentum factae sunt.

Romani quoque multipliciter oleo usi sunt. Cum Augustus petivisset a sene centum annorum Romilio Pollione quae esset eius vivendi ratio et animi corporisque vigoris causa respondit : “ intus mulso, foris oleo” (Plin. Nat. Hist. XXII, 114). Ille ante balneum ad corpus exercendum se illinere solebat oleo quod strigili tollebatur; postea lavationem idem efficiebat ut λίπος rursus membris satis redderetur. Omnes in thermas cum ampulla olearia se conferebant. Oleum adhibebatur ut unguenta efficerentur, immo etiam ad corpus defendendum quod calorem et frigus non inducit.

Maximi momenti oleum est velut alimentum, cum pane et vino. Nam antiqui cibos parare malebant oleo potius quam butyro: quod ostendit haec narratiuncula a Plutarco tradita ( Caes.17,9) de Caesaris animi moderatione:

τῆς δὲ περὶ τὴν δίαιταν εὐκολίας κἀκεῖνο

ποιοῦνται σημεῖον, ὅτι τοῦ δειπνίζοντος αὐτὸν ἐν Μεδιο-

λάνῳ ξένου Οὐαλερίου Λέοντος παραθέντος ἀσπάραγον

καὶ μύρον ἀντ' ἐλαίου καταχέαντος, αὐτὸς μὲν ἀφελῶς

ἔφαγε, τοῖς δὲ φίλοις δυσχεραίνουσιν ἐπέπληξεν. „ἤρκει

γὰρ” ἔφη „τὸ μὴ χρῆσθαι τοῖς ἀπαρέσκουσιν· ὁ δὲ τὴν

τοιαύτην ἀγροικίαν ἐξελέγχων αὐτός ἐστιν ἄγροικος.”

De eius moderatione in edendo etiam hoc tradunt indicium: invitatus ad cenam Mediolani, cum hospes Valerius Leo asparagos ei apposuisset effuso unguento pro oleo, ille placide comedit, sed suos indignantes obiurgavit: “Satis esset abstinere a quibus abhorrebatis. Qui vituperat talem rusticitatem, ipse rusticus est”.

Butyrum Romae velut unguentum in usu erat: utique fabella hoc demonstrat: in magna Italiae parte oleum super cibos effundebatur. Parva copia olearum servabantur sale et aceto ut gratus promulsis fierent, quae res usque ad nostrum tempus permanet.

Cato, De agr. 119

Epityrum album nigrum variumque sic facito. Ex oleis albis nigris variisque nucleos eicito. Sic condito. Concidito ipsas, addito oleum, acetum coriandrum, cuminum feniculum rutam, mentam. In orcuam condito, oleum supra siet. Ita utito.

 

Oleum in arte medica maxime adhibebatur, ad curandum capitis dolorem, ulcus, contra sanguinis et cutis eruptionem et alia: Plinius (Nat.Hist. XXI, XXII, XXIII) multiplicem usum medicum testatur.

Ingentissima olei copia Romani utebantur ad ignem excitandum in lucernis pro nocturno lumine, cui officio videlicet oleae peiores exhauriebantur.

Negotia ad oleum pertinentia sub imperio maxime auxerunt simulque tantum fuit eius momentum in victu ut congiaria effecta sint, at, quoquo modo, hoc beneficium modico pretio oblatum est. Plinius affirmavit duos esse umores corpori hominum gratiores, vinum et oleum, sed oleum necessarium (Nat. Hist. XIV,150).

Scripsit Lydia Ariminensis


ANTIQUI MORES (X)
ANTIQUI MORES (IX)
LX reperta archaeologica in Italiam relata sunt
ANTIQUI MORES(VIII)
ANTIQUI MORES (VI)
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
De servorum cubiculo
ANTIQUI MORES(V)
ANTIQUI MORES(IV)
ANTIQUI MORES (III)